Ulterius. Videtur quod in adultis virtutes per baptismum non augeantur. Augmentum enim virtutum est per meritum: quia secundum Augustinum, caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Sed in baptismo non operatur meritum baptizati quantum ad opus operatum. Ergo ex opere operato virtutes in baptismo non augentur.
Praeterea, cibus corporalis in eo qui jam pervenit ad quantitatem determinatam, non facit augmentum. Sed potest esse quod aliquis ante baptismum perveniat ad quantitatem gratiae baptismalis quam puer recipit, in quo nullum est impedimentum.
Ergo baptismus nihil supra gratiam adjiciet.
Sed contra, super illud Psal. 22: super aquam refectionis educavit me, dicit Glossa: per augmentum virtutis et bonae operationis educavit in baptismo. Ergo baptismus auget virtutes habentibus.