CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De perpendicularibus lineis circa solem apparentibus.
Apparent autem circa solem aliquando lineae quae vulgo funes tentorii solis dicuntur , et vocantur perpendiculares, eo quod supra terram videntur quasi angulos rectos facere, licet conjungantur versus corpus solis : et dicuntur ab aliis Philosophis virgae, et sunt istae virgae frequentes in Occidente, et post hoc frequentius in Oriente, et sunt signa pluviae futurae in proximo, et sunt diversorum colorum aliquando sicut iris, sed colores sunt obscuri quasi per tenuem pannum visi : frequentius tamen habent duos colores, sicilicet nigrum, ita quod fuscus dicitur niger, et album quem in nubibus pallidum vel lividum vocamus. Sunt autem a duobus lateribus solis hoc modo, quod cum sol sit versus Occidentem, disponuntur lineae istae a Meridie in Aquilonem : et ideo latus Meridionale solis et similiter latus Aquilonare habet lineas istas. Eodem autem modo est eum sol est in Oriente : et ideo non sunt super solem versus altitudinem lineae Meridionalis, sive sol sit ad Orientem, sive ac Occidentem, neque sunt sub eo directo descendentes ad terram : neque sunt etiam sub eo quasi tractae a corpore solis versus Occidentem, quando post Meridiem est sol versus Occidentem, aut versus Orientem, quando sol ante Meridiem est versus Orientem : sed sicut dictum est, sunt a duobus lateribus solis dispositae secundum latitudinem nubis versus Meridiem, et versus Aquilonem, descendentes a sublimi ad terram. Nunquam autem videntur nisi cum sole, et frequentius in. Occidente, rarius autem in Oriente. Quando autem sol mediat orbem tangendo linesm Meridiei secundum motum suum diurnum, tunc aliquando licet raro videntur virgae istae ad duo latera solis disponi per longitudinem descendendo, hoc est, versus Orien tem et versus Occidentem, et ex utraque parte dilatatur nubes ab Aquilone in Meridiem. De expertis etiam est, quod semel in loco qui nominatur Persenius, visa est perpendicularis ignea orta ex sole ex utroque latere ipsius in medio orbis, et permansit cum eo usque ad occasum. Causa autem istorum facillima
est ex praehabitis : quia nubes calore solis trahitur versus solem, praecipue nubes rara quam calore diurno sol elevavit : et ideo quando diu sol egit in vespera, tunc multiplicantur nubes, quando sol non est adurens, scilicet vapores. Quia autem sol tunc declinat, minuitur calor ejus : et ideo tunc spissantur nubes circa ipsum, et resolvuntur, et ex diversa participatione radiorum ejus generantur omnes colores, de quibus supra est expeditum, praecipue tamen albus et niger : niger quidem propter frigus comprimens, et albus propter subtile aqueum illuminatum : et quia calor leve nubis ad se trahit, ideo exaltatur nubes in parte a terra, et ex solutione quae jam fit in nube in aquam, deprimitur in altera parto super cujus latus unum diffunduntur radii : et ideo lineae descendunt in nube sicut extensi funes in tentorio. Cum autem flat Auster, et est humidus aer valde et spissus undique, tunc possibile erit hoc accidere per totam diem : et tunc in Meridie videntur extendi funes isti ex utraque parte solis, ante videlicet et post ipsum : cum autem ad unam partem extenduntur tantum, signum est quod ventus erit ad partem illam : ignis autem qui apparuit, fuit in loco aestus aeris, et fuit de materia calida glutinosa : et ideo non cito consumptus fuit, quem sol calore suo secum circumduxit usque ad occasum. Et sic patet causa omnium quae dicenda sunt de perpendicularibus : figura enim descendit ab iride, eo quod sunt juxta solem radiis quasi distractis per descensum nubium, etc.