Ulterius. Videtur quod baptismi effectus non sit illuminatio. Quia illuminatio ad doctrinam pertinet.
Sed doctrina fidei est per catechismum, qui praecedit baptismum. Ergo non est actus baptismi.
Praeterea, illuminatio contra ignorantiam ordinatur. Sed secundum quosdam baptismus non ordinatur contra ignorantiam, sed magis ordo. Ergo illuminatio non est effectus baptismi, sed magis ordinis.
Sed contra est quod Damascenus, ponit inter effectus baptismi illuminationem, ut patet ex ejus definitione in praecedenti dist. Inducta.