CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans de virgis secundum Senecam, et de experimentis quorumdam arcuum visorum temporitus modernorum.
De his autem virgis et differentia earum ab iride et coronis satis convenientem et brevem Seneca facit traditionem, sic dicens : " Nunc de virgis dicendum est, quas non minus pictas variasque et aeque pluviarum signa solemus accipere. In quibus non millium operae consumendum est, quia virgae nihil aliud quam imperfecti arcus sunt. Nam facies quidem illis est picta, sed nihil curvati habent. In rectum enim jacent. Fiunt autem juxta solem fere in nube humida, et jam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color, tantum figura mutatur : quia nubium quoque in quibus extenduntur, alia figura est. Similis autem varietas aliquando in coronis est : sed in hoc differunt, quod coronae ubique fiunt, ubicumque sidus est : arcus non nisi contra solem : virgae non nisi in vicinia solis. Possumus et hoc modo differentiam omnium reddere : Coronam si diviseris, arcus erit : si direxeris, virga. In omnibus color multiplex est ex caeruleo fulvoque varius. Adhuc est differentia, quod soli adjacent virgae. Arcus autem omnes sunt vel solares vel lunares. Coronae vero omnium siderum. " His autem adjicienda sunt : ex parte enim visus fuit arcus in Meridie in martio, quando sol accesserat ad caput Arietis in aequinoctio veniali : et arcus ille varius fuit ut iris, ut erat parvus, et cornua conversa.habuit ad Orientem, et ventrem ad Occidentem : et jacebat quasi super latitudinem nubis : et hunc arcum ego cum multis vidi. Visus etiam arcus qui erat totus circulus completus, et latuit totus super terram, ita quod nihil illius elevabatur a terra, et contemplantes ipsum stabant in loco alto in castro super altum montem aedificato : et tempus visionis ejus erat in mane post noctem pluviosam, et erat in autumno, sol existente in Virgine. Causa autem primi fuit, quod sol secum traxit nubem longam valde et strictam, et vehementer aquosam, cujus pars longa ad Occidentem prolongabatur, et ibi resoluta deprimi incipiebat : pars autem illa quae erat sub sole, tres soles habere videbatur : quod accidit ex hoc quod radii solis super nubes in medio venientes repercutiebantur ad duo extrema nubis versus Aquilonem et Meridiem, et ibi lumen multiplicatum calore suo distraxit nubem, et foramina quaedam nubis videbantur esse soles quidam : et in medio contra solem erat foramen simile. Inferior autem superficies nubis spissior erat quam superior, et lumen descendens super inferiorem superficiem, reflectebatur ad extremum nubis versus Occidentem : et quia ibi erat nubes jam rorans, ibi lumen reflexum fecit iridem in figura rorationis illius : et quia lumen illud venit a sole ex transverso super inferiorem superficiem nubis, ideo corona arcus convertebatur contra solem, et venit ad Occidentem : nec ille arcus fuit speculum solis immediate, sed potius speculum luminis quod erat diffusum in extremitate nubis, quod erat soli simile. Causa autem secundi arcus fuit, quod vapor humidus roridus per frigus noctis cum pluvia depressus fuit in valle et in terra, quem in superficie illustravit lumen solis, qui jam ascenderat fere ad duas partes anguli recti secundum quod circulus hemisphaerii in centro superiori continet duos angulos rectos ex duobus diametris super centrum hemisphaerii se secantibus : quarum una protenditur ab Oriente in Occidentem per centrum hemisphaerii, et altera ab Aquilone in Meridiem per idem hemisphaerii centrum :
radius autem tinctus erat in extremitate vaporis roridi, et ideo colores iridis recepit : et erant ibi colores lucidi et clari valde propter subtilitatem vaporis : et circulares ideo, quia vapor circulariter jacebat circa montem, et sol fuit altus sicut est in tertia vel in quarta hora diei, et illustrabat vaporem undique in circuitu, etc.