Ulterius. Videtur quod fecundatio non sit effectus baptismi. Non enim idem est quo aliquis active generat, et passive generatur. Sed baptismus est regeneratio passiva baptizati. Cum ergo fecunditas importet generationem activam, videtur quod non pertineat ad baptismum.
Praeterea, fecunditas est proprietas consequens aliquid quantum ad perfectum statum sui: quia, ut dicitur in 4 meteor., perfectum unumquodque est, quando potest alterum generare.
Sed baptismus non ordinatur ad perficiendum, sicut eucharistia et confirmatio, secundum dionysium, sed magis ad illuminandum et purgandum. Ergo baptismus non habet fecunditatem pro effectu.
Sed contra est quod dicit Glossa super illud Psal. 22: super aquam refectionis: anima peccatorum ariditate sterilis fecundatur per baptismum.