Ulterius. Videtur quod incorporari christo non sit effectus baptismi. Aliquis enim incorporatur christo et membris ejus per fidem formatam, ut in 3 Lib., dist. 23, dixit magister. Sed aliquis habet fidem formatam etiam ante baptismum. Ergo incorporatio non est effectus baptismi.
Praeterea, incorporatio est effectus eucharistiae.
Sed ad eumdem effectum non ordinantur diversa sacramenta. Ergo non est effectus baptismi.
Sed contra est quod Augustinus dicit ad bonifacium quod in baptismo aliquis membrum christi efficitur. Sed hoc est christo incorporari. Ergo incorporatio est effectus baptismi.