Ad secundam quaestionem dicendum, quod per easdem causas virtus generatur et augetur, ut dicit philosophus in 2 ethic.; et ideo, quia baptismi est conferre virtutem et gratiam non habentibus, oportet quod in habentibus augeat.
Ad primum ergo dicendum, quod in baptismo quamvis non operetur meritum baptizati, operatur ibi tamen meritum christi, quod est efficacius.
Ad secundum dicendum, quod gratia non habet aliquem determinatum terminum ad quem pertingat, vel ultra quem procedere non possit, sicut est de quantitate animalis; et ideo non est simile.