Ad quintam quaestionem dicendum, quod incorporari christo contingit dupliciter, scilicet merito et numero. Merito quidem potest aliquis de ecclesia effici (quod est christo incorporari) etiam ante baptismum actu susceptum, sed non ante baptismi propositum vel ipsum baptismum post tempus gratiae revelatae; sed numero non potest aliquis effici de ecclesia nisi per baptismum; unde aliquis ante baptismum non admittitur ad perceptionem eucharistiae et aliorum sacramentorum ecclesiae, ut prius dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod objectio illa procedit de prima incorporatione.
Ad secundum dicendum, quod perceptio eucharistiae praesupponit incorporationem absolute: quia capitis virtus non communicatur membro nisi jam unito. Sed per eucharistiam est perfecta influentia a capite in membro; et quantum ad hanc perfectionem incorporatio est effectus eucharistiae.