CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quod putrefactio opposita sit generationi mixtorum.
His habitis, loquamur de putrefactione quae tali generationi quae dicta est, contrajacens est et opposita. Simpliciter enim accepta generatione mixtorum, contrarium quod habet et principium est putrefactio : illud enim contrarium est commune tali generationi, quod est via in corruptionem naturalem in omnibus rebus tam. naturalibus quam artifl.ciali.bus : haec autem est putrefactio, quia illa est via in corruptionem omnium rerum naturalium et artificialium : quia naturalia senescunt, artificialia vero veterescunt : licet enim senium proprium non sit nisi viri, nec mulier proprie senex dicatur : propter quod etiam Priscianus dicit, quod omnis comparativus in or desinens, est communis generis praeter senior quod est generis masculini : tamen hic transumitur ad omnium naturalium naturalem corruptionem, quae fit per frigus subintrans in locum caloris naturalis : quia exhalavit secum educto humido naturali. Vetustas autem artificialium est, quae putrescunt etiam per corruptionem naturalium, quae sunt materia ipsorum : omne enim quod antiquatur et senescit, tendit in mortem et corruptionem. Ho- rum autem omnium finis est putrefactio, nisi violentum aliquid eorum corrumpat incendium et combustionem : quoniam si aliter etiam accidentaliter et violenter res corrumpatur, sicut si animal occidatur, vel arbor secetur, tamen in fine putrescit : combustum autem nunquam putrescit, ideo quia si combustione consumptum est, per combustionem venit ad eumdem finem ad quem veniret per putrefactionem : cum enim res comburitur, calor ignis extrahit calorem naturalem qui rem in esse continebat, qui exhalans trahit secum humidum naturale, quo universaliter educto primum res relinquitur arida, et tandem discontinuatur, et decidit in cineres : et similiter fit in putrefactione : ita enim calor aeris exterior educit calorem naturalem de mortuo corpore mixto, qui eductus secum trahit humidum naturale, quo educto aret et incinerata corpus mixtum. Constat ergo quod omnium per naturam mixtorum corporum si habeant finem corruptionis, naturalis illis finis est putrefactio. Cum enim finis compositi mixti sit resolutio in sua componentia, putrefactio autem est resolutio in illa, oportet finem ipsorum quae naturaliter corrumpuntur et mixta sunt, esse putrefactio-
Signum autem hujus est, quod effectus putrefactionis secundum ordinem inveniuntur in ipsis mixtis quae naturaliter corrumpuntur: eo quod calor naturalis ex ipsis exhalat secum trahens humidum naturale : ideo quae putrescunt, primo inveniuntur humida in superficie : educto autem universaliter humido, ut diximus, fiunt arida : et adhuc pius recedente humido continuante ab ipsis, in toto inveniuntur per putrefactionem incinerata.
Ex calido enim et humido et terra facta sunt : et ideo per putrefactionem resolvuntur in illa : et haec manifestantur in resolutione eorum. Siccum enim quod est in ipsis, de substantia terrae est, et hoc terminatum est et ad formam mixti et continui deductum per operationem activarum qualitatum per modum superius determinatum, scilicet quod calidum est commiscens et ad formam deducens, et frigidum adunans et coagulans partes ad formam fortiter tenendam et figuram quae consequitur formam mixti corporis : quia omne corpus naturale figuram habet naturalem, suam propriam formam consequentem.