Ulterius. Videtur quod etiam aequalis gratia omnibus in baptismo conferatur, qui non ficte accedunt.
In baptismo enim operatur passio christi, quae habet quodammodo efficaciam infinitam. Sed finitum infinito additum nihil majus efficit. Cum ergo devotio accedentis qua unus alium excedit, sit quoddam bonum finitum, videtur quod devotio vel aliquid hujusmodi, efficere non possit quin omnes in baptismo aequalem gratiam consequantur.
Praeterea, ad baptismi effectum capiendum non requiritur alia concausa, sed solum ut impedimentum removeatur. Sed nullus recipit gratiam in baptismo nisi ab eo sit impedimentum remotum.
Ergo omnes recipiunt gratiam aequalem.
Sed contra, Damascenus dicit, quod peccatorum remissio cunctis aequaliter in baptismo datur, gratia autem spiritus sancti secundum proportionem fidei, et secundum purgationem. Sed non omnes cum aequali fide nec aequaliter praeparati ad baptismum accedunt. Ergo non omnes aequaliter gratiam consequuntur.