CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans divisionem specierum digestionis et indigestionis.
Dubitabit fortasse aliquis qualiter neglecta ea quae in logica arte traditur, commune genus dividitur in species, antequam ipsum diffiniatur, cum divisio generis debeat sumi sub diffinitione ejus, eo quod omnibus dividentibus genus aliquod, generis diffinitio debeat convenire. . Et est magis mirabile cum naturalia et artificialia sint in generibus diversis, qualiter genera naturalia, quae sunt digestio et indigestio, dividantur per species artificiales et digestionis et indigestionis. Amplius videtur inconveniens artificiale cum naturali idem commune dividere : pepansis enim naturalis digestio est: epsesis autem et optesis sunt artificiales. Similiter autem et molinsis et statuesis artificiales sunt indigestioes et homothes est indigestio naturalis. Si forte aliquis solvens ad hoc velit dicere, quod ista artificialia ad naturalia referuntur, et ideo cadunt cum ipsis in eadem divisione : tunc oportet assignare primo naturalia illa ad quae referuntur : et tunc de artificialibus deinde facere tractatum. Adhuc cum artificialia imitantur naturalia, oportet ostendere in quo imitentur, et sic postea artificialia inducere. Nihil autem horum facit Philosophus. Adhuc autem sciendum est quare non plures quam tres digestionis species assignantur : et si forte aliquis velit dicere, quod digestio non potest esse nisi intra tantum, ut pepansis : vel extra tantum, ut optesis : vel extra et intus simul, ut epsesis, videbitur inconveniens valde : quia sic epsesis optesim sequi deberet, cum simplicior sit optesis quam epsesis secundum ea quae dicta sunt. Si vero dicatur quod istae species accipiuntur secundum considerationem calidi in se digerentis, vel in conjunctione ad alterum ; et in se digerens facit pepansim : in conjunctione autem ad humidum, facit epscsim : et in conjunctione ad siccum, facit optesim : ad frigidum autem conjungi non potest, quoniam frigidum est causa indigestionis. Videbitur haec ratio stare non posse, quia calidum secundum se semper operatur in subjectum sibi humidum, sicut supra est determinatum : ergo cum humido digestionem nullam operatur, sed potius in humido. Eadem est objectio de sicco, cum ipsum sit, qualitas passiva.
Est autem non praetereundum, quod
haec tota scientia ad librum de Animalibus vel scientiam de Nutrimento videtur pertinere, cum sit particulariter ejus quod est animatum : unde nihil ad nos Addetur pertinere de ea in isto libro, in quo inquirimus impressiones primarum qualitatum in corpore mixto secundum quod est mixtum, quae sunt multum universaliores quam sint impressiones nutrimenti vel animati secundum quod est animatum.
Nos autem sino praejudicio fere omnium communicantium dicta Aristotelis, ad. haec omnia dicimus, quod in veritate communis digestio ante divisionem diffiniri non poterat, eo quod non univoce dicitur de dividentibus, sed per prius et posterius : pepansis enim universaliter intellecta maxime digestio est : et aliae digestiones sunt prius et posterius dictae per relationem ad illam : epsesis enim plus habet de ratione digestionis quam optesis, sicut infra ostendemus.
Nec oportet existimare, quod istae sint artificiales digestiones tantum, quia sunt naturales : sed quia actus earum in quibusdam artificialibus magis sunt manifesti sensui, eo quod sunt extra res, ideo per exempla manifestantur in artificialibus et nomina sumuntur ab artibus : actus tamen digestionum et indigestionum primo et principaliter sunt in naturalibus, sicut nos statim parum inferius ostendemus.
Ad sciendum autem quare tres sunt digestionis species et totidem indigestionis species oppositae, accipiemus dicta Galeni et Avicennae, praecipue ad duas species digestionis, quae sunt epsesis et optesis manifestandas. Est ergo sciendum, quod res ista magis manifesta est in homine : et ideo potius ostendemus eas primo in homine, deinde in mixtis omnibus quae secundum naturam sunt mixta. Consideratio autem hominis in humido triplex est, ut dicunt Galenus et Avicenna. Primum enim est in generatione in qua per calidum seminale digeritur humidum seminale et maturatur et formatur, et ad supplementum ejus attrahit humidum menstrui ad perfectionem formae et quantitatis corporis : in qua maturatione humidi seminalis solus digerit calor seminis, qui virtutem caelestem habet et virtutem complexionalem corporis unde decisum est semen : et virtutem formativam ex operatione animae ejus cujus fuit semen. Diffunditur autem iste calor per substantiam humidi seminalis per vehiculum spiritus qui est in semine, qui spiritus virtutem habet spiritus vitalis, naturalis et animalis, propter quas virtutes aliquando vocatur anima seminis a Philosophis : et quia operatur cum ordine et certitudine, vocatur a quibusdam intellectus, ut dicit Avicenna : propter quod dicit Aristoteles quod spiritus operatur in semine, qui est intellectus . Est autem ista digestio completa, quando humidum potest perficere tale alterum in actu quale est ipsum in potentia et virtute formativa per calorem et spiritum qui sunt in ipso : hujus autem digestionis nomen proprium non habemus : et ideo accommodamus ipsum a fructiferis plantis, et dicemus quod est pepansis. Post generationem autem completam res vicina est humori seminis, et ideo necessario humida, et multum humidum fuit in ipsa : propter quod exsiccativis utuntur circa natos sapientissimae obstetrices, sicut salibus, et balneis, et hujusmodi : et ideo calor digerens qui est in infantibus natans in humido multo, et conveniens eis nutrimentum oportet esse humidum : et in illo humido nutrimentali agit calor cum humido radicali digerendo, et completum est humidum nutrimentale quando potest uniri membris : et haec digestio dicitur epsesis : quia in organis naturalibus fit per modum elixationis, in qua calor cum humido decoquit quod decoquendum est. Remoto autem homine magis a prima origine seminis, quando calor multum eduxit de humido infantuli, et multum exsiccavit ipsum, incipit calor digestivus agere cum sicco in nutrimentum : et ideo his qui adulti sunt parantur cibi duriores, quia aliter acutus calor cum sicco agens converteret ipsos in vapores, et in modo minus debito membra nutrirentur, praecipue cum membra jam duruerunt, et desiderent cibum
duriorem : et hujusmodi digestio est per modum assationis, in qua calor agit cum sicco : et dicitur esse optesis, quod Latine sonat assatio, sicut cpsesis elixatio interpretatur. Hujus rei signum est, quod corpora adultorum calidiora sunt ad tactum, et urinae eorum magis tinctae, et egestiones magis durae, quam infantium : cum tamen nihil sit factum in corporibus eorum quare debeant esse calidiora secundum naturam, sed potius quare deberent esse fridigiora : quia quanto plus distant a primo principio generationis quod est calor, et pius ingressum est in corpora eorum de extraneo humido nutrimentali, tanto frigidiora debebant secundum naturam esse eorum corpora super corpora infantium : et ideo dicunt Galenus et Avicenna quod est aequalis calor in pueris et adultis : sed differt sicut calor in humido et calor in sicco aequalis per essentiam, : hic enim in quantitate in humido major est quam in sicco, sed in sicco major est qualitate, quia est acutior in actione : et sic calor puerorum in quantitate vincit calorem juvenum, sed calor juvenum acumine sui vincit calorem puerorum. Sicut autem haec in homine inveniuntur, ita inveniuntur in omnibus animalibus et partibus eorum, et in plantis et partibus earum, et insuper in lapidibus et mineralibus omnibus : omnia enim principium suae generationis, sicut supra docuimus, habent in humido et calido : et necesse est quod calor primo sit in humido principiare generationem ex quo sicut quodam centro serpit attrahendo circumstans humidum : et digerendo ipsum in rei generatae naturam, quae prima generata mollior est et humidior quando calor in humido ejus natat : et tunc quidquid in ejus generatione fit, totum per modum pepansis fit : et quidquid fit in ea quando mollis, adhuc etiam fit per modum epsesis. Educto autem humido paulatim convalescit calor In sicco, et operationes caloris ejus sunt per modum optesis. Post siccum autem paulatim ingreditur frigidum, quod est causa indigestionis : et Ideo ultra tres species non multiplicantur species digestionis : quia in senectute abundat frigiditas cum sicco : et in ultima aetate abundat frigiditas cum humido frigido, quod non nutrit, sed tantum extrinsecus humefacit partes, et est phlegmative humidum et indigestum.
Ex hoc iterum patet causa ejus quod dicitur a Philosophis, quod omnis res mixta quatuor habet tempora, scilicet initii, et augmenti, et status, et declinationis. Haec enim manifestantur In motibus duorum luminarium, quorum motus praecipue sequuntur corpora mixtorum. : sol enim a principio Arietis usque ad principium Cancri calidus est et humidus, generans et augens : a principio autem Cancri usque ad principium Libras calidus est et siccus, maturans : et a principio Librae usque ad principium Capricorni frigidus est et siccus, faciens declinare mixta ad diminutionem : et a principio Capricorni usque ad principium Arietis frigidus est et humidus, humido putrefacta et putrefaciente. Luna etiam secundum quod tradit Ptolemaeus in libro qui dicitur A Iarba, est calida et humida usque quod est semiplena : et tunc dicitur esse calida et sicca usque quod est plena : et deinde frigida et sicca donec sit semiplena : secundo et ultimo frigida et humida usque ad conjunctionem ad Solem. Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita. Quia autem ex dictis jam patet, quod omnia nomina propria in genere dictarum digestionum non habemus, ideo dicit Philosophus quod non oportet quod significata horum nominum proprie dicta sunt in rebus, sed potius talia quae sunt similia eis, ita quod a speciebus ad generationem transferantur.