Ad primum sic proceditur. Videtur quod pueri sacramentum suscipere non possint. Marc.
Ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; ex quo patet quod credere praesupponitur ad baptismum. Sed pueri non possunt credere, quia non possunt aliquid cum assertione cogitare. Ergo pueri non possunt suscipere sacramentum baptismi.
Praeterea. In baptismo fit quaedam obligatio hominis ad ea quae sunt fidei christianae servanda.
Sed obligatio non potest fieri nisi ab eo qui est suae voluntatis arbiter constitutus. Ergo pueri sacramentum baptismi suscipere non possunt.
Praeterea, per baptismum, ut dicit dionysius, fit aliquis particeps communionis divinorum. Sed pueris non competit sacra communicare. Ergo non competit eis sacramentum baptismi.
Sed contra est quod dionysius dicit, quod divini nostri duces, scilicet apostoli, probaverunt infantes recipi ad baptismum.
Ergo pueri possunt sacramentum baptismi recipere.
Praeterea, baptismus circumcisioni successit. Sed circumcisio pueris conferebatur. Ergo et baptismus pueris debet dari.