Ulterius. Videtur quod melius sit baptismum differri quam statim in pueritia dare, nisi necessitas mortis emergat. Quia omnis christi actio, nostra est instructio. Sed christus baptismum accipere voluit in tricesimo anno vitae suae, ut dicitur Luc. 3. Ergo et similiter apud nos debet usque ad tempus perfectae aetatis differri.
Praeterea, medicina efficax debet sumi quando maxime potest juvare. Sed baptismus maxime juvaret in fine vitae, vel saltem in perfecta aetate; quia per ipsum omnia delicta adolescentiae et juventutis solverentur. Ergo usque tunc deberet differri.
Praeterea, magis afficitur homo ad ea quae ex seipso acquirit quam ad ea quae ab alio accipit; unde et illi qui ex propria acquisitione divitias habent, non sunt ita liberales sicut qui ab aliis acceperunt, ut dicit philosophus in 4 ethic..
Sed pueri qui baptizantur, quasi ab aliis baptismum suscipiunt; adulti autem ex seipsis ad baptismum accedunt. Ergo magis afficerentur ad fidem christianam, quae in baptismo suscipitur, si baptizarentur adulti, quam si baptizarentur infantes.
Sed contra, medicina debet quam citius morbo apponi. Sed baptismus est medicina contra originale peccatum, quod etiam in pueris est. Ergo debet eis baptismus dari statim.
Praeterea, melius est impedire malum ne fiat, quam jam factum destruere. Sed per baptismum debilitatur fomes, ne dominetur in nobis, et in peccatum actuale ne nos praecipitet; et sic in pueritia susceptus futura peccata impedit. Ergo melius est tunc dari baptismum quam postea ad destruendum peccata praeterita.