Ulterius. Videtur quod adultis usu rationis carentibus baptisma dari non debeat. In adultis enim non solum per baptismum originale, sed etiam actualia peccata solvuntur. Sed contra actuale peccatum quod quis ex seipso commisit, requiritur proprius motus liberi arbitrii. Ergo his adultis qui usum liberi arbitrii non habent, baptismus dari non debet.
Praeterea, nulli contradicenti sacramentum exhiberi oportet. Sed quandoque amentes et furiosi contradicunt. Ergo eis baptismus dari non debet.
Praeterea, dormientes secundum philosophum, vivunt vita plantae. Sed baptismus non datur nisi viventi vita humana, quae est secundum animam rationalem. Ergo dormienti baptismus dari non oportet.
Sed contra est quod Augustinus dicit 4 confess., de amico suo, qui cum desperaretur, baptizatus est nesciens; et tamen in ipso baptismus efficaciam habuit: quod patet ex hoc quod postea perversae suasioni contradixit. Ergo etiam carentibus usu rationis baptismus dari potest.
Praeterea, pueri, qui nunquam habuerunt usum rationis, baptizantur. Ergo multo amplius illi qui aliquando habuerunt, quamvis nunc non habeant.