CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quid est epsesis et de explanatione diffinitionis ejus.
Epsesis autem digestio est alimenti secunda post pepansim, eo quod calidum cum humido principium est conservationis vitae et esse : non autem sic principium est calidum conjunctum cum sicco. Est autem epsesis digestio ad totum, quae fit a calore agente cum humido sicut a causa efficiente : est vero ejus indiffiniti quod inhaeret in humido nutrimentali vel alio quovis humido, ex quo est rei augmentum secundum naturam. Dicitur autem epsesis ad totum digestio multis de causis. Quarum una est verior, quia est digestio universalis in omnibus mixtis per naturam. Cum enim forma dans esse accipitur in humido digesto per pepansim, ut diximus, oportet rem accipere augmentum : et ideo attrahit primo a calore suo circumstans humidum, et calore qui est in humido radicali digerit ipsum, ut fiat conveniens ad hoc quod convertatur in substantiam ejus : et hoc, sicut diximus superius, in omnibus rebus commixtis : et ideo dicitur ad lotum digestio. Alia causa est et bona, quia videlicet dicitur ad totum digestio, eo quod constituto jam toto per pepansim large sumptam, per epsesim digeritur humidum ad omnes partes rei constitutae. Vel dicitur a toto digestihili ad totum digestio, quia omnia mixta epsesi digeruntur, non autem optesi vel pepansi : quamquam enim pepansi digerantur vel optesi, digeri etiam possunt epsesi, sed non convertitur : quia in quibus est abundantia aquae, non possunt epsesi digeri, sed elixari possunt. Similiter esse radicale humidum elexari non potest, sed et non convertitur.
Quidam dixerunt quod dicitur esse ad totum digestio, quia est perfecta: quod licet verum sit, tamen nunc non esset ratio quare potius primo diceretur epsesis esse ad totum digestio, quam pepansis vel optesis : quia utraque illarum est perfecta. Aliis autem placuit quod diceretur ad totum digestio, quia esset interior in organis naturalibus, exterior in organis artificialibus : sed pepansis secundum istos est interior tantum in organis naturalibus, et optesis est interior in organis artificialibus tantum. Sed nos hoc non concedimus, quia secundum hanc doctrinam non valeret, ut supra diximus : quia hic inquiruntur passiones mixti corporis, quas suscipit a qualitatibus activis, quarum optesis nulla esset secundum hanc rationem. Nos autem infra necessariis exemplis ostendemus optesim esse in organis naturalibus, et esse digestionem naturalem. Forte autem melius dicitur ad totum digestio respectu optesis, quae non aequaliter est ad totum: quia licet exteriora assentur calido et sicco, tamen quia intus remanent humida ea quae assantur, necesse est quod interiora compleantur a calido humido immediate inter partes interiores agente: epsesis autem quod intrat in esse, laxatis poris, immediate est ad totum digerens. Et forte haec ratio verior est omnibus aliis.
Est autem efficienter a calore communiter agente cum humido et in humido : talis autem calor potius agit quantitate quam acumine , sicut in superioribus ostendimus : et ideo non consequitur calor suas operationes sine operationibus humidi: quia cum calor dissolvit rem quae digeritur, humidum laxat exteriora rei, et tria facit in ipsa : humore enim suo laxat et spongiosa et mollia facit exteriora rei, per hoc quod humor facit unam partem terrestrem dissolvere ab alia : laxata autem erit ipsa amplioris calidi receptiva : et per hoc citius digeritur. Humor etiam subtilitate sua commiscibilis est et aperitivus quodam modo pororum, et sic praestat egressum calido. Est etiam male terminabilis humor, et per hoc influit in interiora rei, et secum defert calidum, cujus humor est vehiculum ut in interioribus rei digerendae superfluant: et hoc modo humidum cum calido operatur in epsesi. Calidum etiam cum humido tres habet operationes. Quarum prima est, quia ex hoc quod hebes est, potius qualitate quam quantitate operatur, et dissolvit sino adustione : ideo aperit poros, cum calidum et siccum stringit eos. Aliud autem facit opus, quia cum res similes maxime sint miscibiles, miscet calor humidum digerens cum. humido quod digeritur, et parum consumit de ipso, sed extrahit: et hujusmodi signum est in brodiis, quae albescunt et pinguescunt carnibus in eis decoctis per elixationem. Tertium autem opus, quia dissolvit partes terrestres, et non dividit actuali divisione, sicut facit calor siccus : ideo elixata rariora sunt non elixatis : et tamen assa nunquam in partibus suis inveniuntur. Est autem ista digestio in illo indiffinito quod inhaeret in humido digerendo, quod indiffinitum nihil aliud est nisi qualitates ipsius, quae faciunt ipsum distare a fine digestionis qui est, ut supra diximus, quod sit utile conveniens ad rei substantiam conservandam vel augendam : quod quidem in animalis nutrimento magis est manifestum : quoniam indiffinitum est , quod non est simile membris animalis : finitum autem et completum est, quando ultima digestione membris efficitur simile : oportet autem omne digestibile esse humidum secundum actum, licet sit commixtum cum sicco secundum essentiam : quia cum digeratur ad hoc quod recipiat formam et figuram ejus quod digerit ipsum, non autem susceptibile est aliquid formae et figurae, nisi humidum secundum actum, oportet ipsum quod digeritur, humidum esse : si autem esset tantum essentialiter humidum, non retineret formam et figuram quas recipit, nec spissaretur per decoctionem.: et ideo oportet quod ha-
beat statum essentialiter permixtum . Hoc ergo modo diffinitio erit epsesis : quod est ad totum digestio a calore humido ejus indiffiniti quod inhaeret in humido .