CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De his in quibus est proprie epsesis, in quo est digressio declarans proprietatem frixorum in tiganis et saginis.
Dicitur autem proprie vocabulum epsesis in. elixatis dumtaxat esse digestionem et decoctionem humidi rei di gerendae. Humidum autem digerendum duplex est, scilicet spirituale quod est aereum secundum abundatiam in re mixta contentum, vel aquaticum. Digestio autem fit vi caloris ignis in humido elixante, sicut diximus. SI autem quis objiciat quod id in quo abundat aereum humidum elixari non potest, quia quaecumque digeruntur, spissantur : aereum autem calore dissolvitur, et ita non digeritur : ergo non elixatur. Respondebimus quod eadem objectio de aqueo humido fieri potest, et unam habet solutionem: quia, sicut diximus, calor commixtivus est per hoc quod terrestres partes cogit Ire in aqueas, et aqueas cum terrestribus in aereas : et per hoc necessario inspissatur utrumque humidum tam spirituale quam aqueum : resolvit enim calor digerens subtiliora, et alia commiscet, sicut diximus. Quaecumque autem friguntur in tiganis sive patellis sive chaldariis : et si sit in .eis aerea humiditas quae pinguis est, sicut olearum, omnia assantur : patiuntur enim illa ab exteriori calido sicco. Calidum enim siccum quod assativum est, et facit id quod est humidum dispersum haerens per totum aridum in exterioribus : quia assum assumit humidum in interiora sui. Sed elixatio hoc facit humidum contrarium, quia in elixato humidum expellitur ad exteriora a calefactione quae est exterius in elixante humido : ideo elixaia sicciora sunt extrinsecus quam assa, quia elixata non trahunt humida in seipsa quemadmodum assa : et hoc ideo fit, quia cum elixantur, exterior caliditas elixantis fortior est quam interior rei elixatae, et attrahit eam, quae egrediens educit humidum secum : et ideo interiora arida relinquuntur. Hujus signum est, quia ea quae sunt fortiter attractiva humoris, faciunt cito elixari quae coquuntur, sicut si vitri partes interponantur cum carnibus elixandis, citius compleretur : et hoc magis facit vitrum multum adustum, quia siccius est, et multum ad se trahit humorem :. si autem. Interior elixati corporis caliditas superaret, absque dubio retraheret humidum ad interiora : et sic interiora non arescunt, sed potius exteriora. Haec autem omnia dicta sunt ad sciendum, quod signum elixatorum est quod intus arent, et extra humida sunt : propter quod frixa in tiganis, non sunt elixa, sed assa dicenda : cum extrinsecus inveniantur sicca contracta et corrupta, intrinsecus autem humida. Causa autem est, quia humidum spirituale quod est in saginis et oleis, multum rarlficatur calido ignito : ideo parum vel nihil hebetat calorem naturalem ignis : propter quod Ignis non prohibitus statim superfervet exteriora superficiei ejus , quod superfervens aer dividit eam in minuta, et superflueret adurens quamlibet minimam ejus partem, quae adusta curvatur et contrahitur ad proximam, et e converso proxima ad ipsam : in qua corrugatione necesse est claudi poros extrinsecus : et ideo calidum frigens non potest intrare in Interiora frixi, et humidum interius motum a calido ustivo, non potest egredi, sed veniens ad exteriora, et clausos poros Inveniens, reflectitur, et interius habet motum reflexivum : et ideo saepius discurrens per interiores partes, humectat eas : et ideo frixa hu-
\mida Intus inveniuntur. Tamen scias quod inveniuntur interius minus humida assis, et exterius minus sicca eisdem : et hoc est propter humidum aereum frigentis caloris , qui praeservat a combustione, licet parum. Haec est causa quare frixa aperta per incisuram quando sunt calida, cum impetu et stridore emittunt quasi torrentem humidi albi pinguis, et postea sunt sicca valde, non tamen adusta : quia videlicet interius humidum solutum a calore frigente decurrit in interioribus, et petit exitum quem negat ei contractio exteriorum partium : propter quod multiplicatur calor ejus et substantia, quia vapor reflexus in seipsum, in humidum pingue convertitur : et ideo quando frigido aperitur, quasi simul exilit cum stridore : et hoc humidum sic exiens, si non fuerit valde calidum, signum est quod assatio sit completa : et hoc contingit, quia tunc rarum est, et in rara substantia non violentus est calor adhaerens ei, nisi sit multum viscosum. In hoc iterum scitur causa quare magis dolorosus et vulnerativus est calor saginarum quam aquarum ferventium : perfusus enim ferventi oleo, magis dolet, et profusius exuritur quam perfusus aqua ferventi : contingit enim hoc absque dubio propter acumen caloris, quod acutius est in humido spirituali quam aqueo : et ideo magis alterat sensum ex calore, et profundius exurit ex acumine et subtilitate humidi aerei.