CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De his quae sunt elixabilia proprie, et quae sunt elixabilia metaphorice.
Si autem proprie sumatur elixatio, non omne corpus mixtum erit elixabile : in quo enim nullum est humidum separabile ab ipso, sed solum humidum continuans inseparabile : illud enim est inelixabile, quemadmodum lapides. Adhuc autem si non sint adeo terrestria et sicca corpora ut lapides, sed habent plus de humido aqueo et aereo, sed non potest separari ab eis per calidum et humidum agens, dicetur inelixabile, sicut lignum. llla enim sunt elixabilia proprie dicta clixatione, quae habent humiditatem passivam ad separationem a partibus in. quibus est, ab ignitione sive caliditate quae est in humido, ita quod decurrere potest ab interioribus ad exteriora. Quae autem metaphorice elixantur, aut elixanlur cum
sint sicca, actu, aut cum sint actu humida. Si autem sunt actu sicca, aut habent humiditatem solubilem tantum, sed non a partibus terrestribus : aut habent eam solubilem et separabilem, sed non. commiscibilem cum terrestribus partibus. Si autem habent humiditatem solubilem, sed non separabilem, tunc sunt sicut aurum quod liquefactam cum latere trito et sale in proprio humido decoquitur et depuratur, et argentum similiter: cuprum autem depuratur cum arena sive sabulo. In nullo autem horum humidum separatur a terreo sibi commixto per naturam, sed potius fumosum impurum effumat in ipsis, et distillat faetulentum terrestre, et ita depurantur. Si autem habent humidum sequestrabilc quidem a terreo, sed non commiscibile cum ipso tunc iterum decoquitur humiditate propria quae distillat ab ipsa, sicut ligna viridia humorem distillantem ab eis emittunt ad ignem posita.
Alia autem multa aliter elixantur, sed non juxta eamdem rationem secundum formam susceptam, sed potius metaphorice : quia minime propria nomina non habemus in talibus, quae proprie jaceant quilibet differentiae quae in talibus invenitur. Aurum enim et metallica elixantur in proprio humido, similiter autem et ligna viridia, et non in humido ignis elixantis, quia ille est calidus siccus : sed conveniunt in hoc cum elixatis, quia humor eorum in- traneus solvitur et decurrit ad exteriora sicut in elixatis : sed differt in hoc ab eis, quod in auro non separatur a terreo, nec in aliis metallicis : sed frigido coagulante eadem metalla recurrit humiditas intus. In lignis autem viridibus distillat: nec propter hoc mollificatur lignum, sed potius induratur arefactum. Sed in vere elixatis ab interioribus egreditur humi- dum et non recurrit, et mollificantur exteriora corporis elixati per ipsum. Ea autem quae actu sunt humida, etiam metaphorice elixantur, ali quando autem per caliditatem alienam, aliquando autem per propriam.
Similiter ex parte humidi quandoque separatur humidum in eis ad partem unam, et faetulentum terrestre ad partem aliam : aliquando autem separatur substantia terrestris ad. unam partem, et aerea ad aliam, et aquea ad tertiam : a caliditate enim propria agente separatur humor viiii a faece residente, quae quia in humido est, digestio elixationi similis est : et de hac satis supra dictum est. In lacte autem a calore alieno cum calore coaguli caseus a butyro et serum ab illis duobus separatur : et de hoc etiam supra expeditum est. Est autem haec completio in calido humido, et ideo similis elixationi : quoties enim et quot modis lac vel alia substantia actu humida permutatur in substantiam quamdam et speciem diversam per sequestrationem terrei. ab aqueo et aereo et ab igne exterius circumstante et calefaciente, toties et tot modis fit metaphorice elixatio : et semper fit simile epsesi quoad efficiens quod est calidum in humido, et quoad humidum quod semper decurrit ab interioribus exterius, licet aliquando in toto relinquat exteriora, aliquando autem non. Sicut autem diversimode res elixantur et maturantur, tum proprie, tum metaphorice : ita non habent unum finem ad quem per elixationem et maturationem deducuntur : quaedam enim maturando elixantur ad escam. sicut carnes, et esibilia universaliter : quaedam autem ad sorbitionem, sicut humida. Multa autem ad alium usum : quia quaedam medicinae laxativae quae pharmaca dicuntur, ut scamonea, elixantur ut reprimatur malitia eorum. Unum, tamen est signum eorum quae elixantur proprie, et quae elixantur, cum
sint humida, sive quae elixantur sicca existentia : dicuntur enim elixata quae calore humido pinguiora queunt fieri, aut minora, aut graviora, sive quando quaedam eorum efficiuntur talia, illa vero contraria, scilicet macilentiora, aut majora, aut leviora, propter illud quod per elixationem sunt disgregata in partibus siccis et humidis, sicut patuit in omnibus superius enumeratis, in quibus omnibus humidum defluxit a sicco, sive penitus effiuendo, sive in exterioribus manendo, sive etiam redeundo ad interiora. Dicimus enim elixatione quaedam quidem densari et graviora effici, sicut caseus : quia densior est et gravior quam fuerat prius quando natabat immixtus lacti et butyro : serum autem attenuatum est et leviatum, et butyrum pingue et levius effectum similiter et recoctum. Est autem recoctum spissum gravius iactis, quod remanet coagulatum quando lac multum decoquitur : efficitur enim tunc recoctum spissius et gravius. Similiter autem mel decoctum efficitur rarius : rarum autem et talia minora efficiuntur leviora. Haec autem diversimode dicta sunt elixabilia. Si autem oleum secundum se solum alii rei non permixtum accipiatur, non potest elixari, eo quod nihil horum secum patitur a calido agente in humidum: nec enim plus impinguatur, nec minuitur, ita quod fiat densius quam prius, nec extenditur in majus, nec fit minus pingue, nec gravatur, nec alleviatur : cujus causa pro certo est, quia est viscosum : et ideo terrestria tam fortiter cohaerent cum humidis aqueis et aereis, quod citius evaporantur cum ipsis, quam separentur ab eis : cujus signum est. quod fumus olei est valde fuliginosus, eo quod terrestria combusta effumant cum humidis, et propter humidum aereum subtile fuligo olei multae est adhaerentiae, et est mollis, et lubrica. Quia ergo partes terrestres effumant cum humidis, et non humidae partes per se, ideo permanet aequaliter spissum et aequaliter pingue secundum essentiam, et ideo non elixatur. Tantum ergo dictum sit de digestione quae est secundum epsesim dicta : non enim oportet nos dicere qualiter fiat in organis naturalibus in hepate, vel a calore cordis, vel ab utriusque calore, scilicet hepatis et cordis in animalibus : quia constat quod digestio animalium est in calido et humido : et ideo quoad passiones et effectum digesta ab elixatis non differunt: quia universa haec tam artificialia quam naturalia sunt propter eamdem causam : et ideo haec omnia intus arent, et extra sunt humida: licet in modo differunt, quia certior est natura in operatione quam ars.