CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De molinsi quid sit, et quae sint causae ejus, et quae sint signa ejus quod molimini patitur.
Molinsis autem quae est indigestio opposita epsesi, erit utique multipliciter dicta sicut epsesis. Molinsis ergo quae est contraria epsesi, primo et principaliter dicta est indigestio ejus indiffinita, quae est in corpore digerendo quod' est materia molinsis et epsesis. Fit autem hoc ab indigentia et defectu caliditatis circumstantis, quae est in humido digerente. Dictum est autem prius, qualiter istud intelligitur : et dictum est quod indigentia caloris semper est cum. algore sive frigore. Non enim perveniret unquam indigentia calidi, nisi calidum cum frigore misceretur : quia sicut album est nigro impermixtum, et albius nigro impermixtius : ita calidum est frigori impermixtum, et calidius frigori impermixtius: potest tamen comburi res aliqua, et non illa dicitur indigesta, sed combusta : sed indigesta dicitur quae est alterata calido, sed non completa propter calidi defectum :
oportet enim in omni digestione, quod res digerendos secundum aliquid moveantur calido et alterentur, sed non completur, quia calor alterans et perficiens non sufficit: et ideo fit defectus circa calorem et digestionem. Defectus autem istius duae sunt causae in genere, scilicet multitudo caliditatis in humido digerente, et multitudo humiditatis et indigestibilis : tunc enim in utraque istarum causarum evenit ut calidum digerens moveat quidem, sed non sit tantum ut moliificet rem et pariter totam digerat eam. Invenitur tamen in quibusdam libris, quod prima causa sit multitudo caliditatis in humido : et illa est falsa littera : tamen si ad veritatem reduci debeat, oportet quod intelligatur de caliditate quae est in humido rei elixandae, quae tanta sit quod non vincatur ab extrinseca caliditate elixantis. Glossant tamen quidam sic, quod intelligatur de multitudine caliditatis permixtae cum frigido in humido elixante : sed hoc nihil est, quia haec non est multitudo caliditatis, sed potius paucitatis ejus. Posset etiam dici quod alia est caliditatis multitudo, et alia magnitudo. Multitudo enim est quando in multis partibus humidi diffusa est et divisa : et tunc attenuatur acumen ejus, et non digerit: et ideo quae sunt multi humoris frigidi in interioribus, non bene digerunt cibos : et hoc modo multitudo caliditatis in humido causa est indigestionis. Magnitudo autem caliditatis est ex acumine ejus, et illa indigestionis causa esse non potest: et quia molinsim passa sunt quaedam mota a calido, sed non sunt completa, ideo sunt duriora elixatis, et humidum eorum magis est dispersum in eis quam in elixatis : quia enim caliditas movit, ideo exsiccavit aliquid de ipsis : et ideo res tunc contrahitur circa centrum, et tunc comprimunt se partes, et ideo indurantur : ideo etiam humidum motum et non eductum diffudit se in partes undique, et disgregatum est, non simul omnes in interioribus vel in exterioribus, sicut est in exterioribus elixatis et in inferioribus in passis. Sic ergo patet quid est epsesis, et quid est molinsis.