CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De optcsi, et utrum illa sint optetica,
quae primo elixantur et postea assan-tur.
Optesis quidem est digestio, ei quando vocabulum accipitur proprie secundum usum et institutionem ipsius, tunc fit a caliditate sicca et aliena : quia tunc non dicitur compleri per optesim, nisi quod arte completur, sicut id quod assatur. Quando autem fit a natura, etiam tunc fit a caliditate aliena ejus quod completur per optesim, licet non fiat a caliditate aliena animalis. Si enim nullo modo esset a caliditate propria et intranea, non esset species digestionis : cum omnis digestio sit completio a naturali et proprio calore, sicut supra ostendimus. Quod autem quidam dicunt, quod optesis non fiat nisi a caliditate aliena, et non sit species una digestionis, sed potius digestio, posterius dicetur de ipsa, eo quod completio quaedam est cibi, nos indubitanter falsum esse probabimus infra, et ostendemus naturam optetice operari, et mentem Aristotelis esse, quod ista principaliter sint in natura, et secundario in arte : licet nomina principalius artificiosis conveniant quam naturalibus. Est haec digestio in indefinito humidi sicut et aliae: unde licet aliquis primo complere incipiat elixando, et postea perniutet, et maturet ipsum non ab humidi caliditate sicut elixatio complet, sed a caliditate sicca sicut complet assatio, cum completum fuerit quod taliter maturatur, ipsum erit assatum, et non elixatum : et si abundanter ultra maturitatem assetur, dicetur terreri : eo quod tunc aridum et siccum valde invenitur : cujus probatio
est, quod omne id quod siccius est extra quam intra, completur ab arida caliditate, sicut supra probavimus : ideo enim partes exteriores sicciores sunt quam interiores, cum in elixatis sit e converso : talia autem quae primo inceperunt elixari, et postea completa sunt sicco calido, interius sunt humida, extra sicca. Constat ergo quod assata et non elixata debent dici. Quod autem intus sunt humida, exterius sicca illa quae sunt assata, ostenditur per consilium sapientium, qui docent eos qui labore corporali manuali victum quaerunt, uti assis potius quam elixatis, eo quod duriora sunt extra, et non resolvuntur facile in sudores, et tamen humidum nutriens habent intus. Sunt autem sicca extra, et humida intus : quia difficile vel forte impossibile est ea quae assantur, intrinsecus et extrinsecus aequaliter calefacere ad ignem calidum et siccum : quae enim propinquiora sunt igni, citius arescunt, et magis propter hoc indurantur : et cum pori extra coarctati et clausi fuerint, humidum intrinsecum ebulliens ex calido movente, et quaerens exitum, nequaquam valet egredi, sed potius includitur quando pori conveniunt et clauduntur: et horum omnium causam supra assignavimus cum de epsesi sermo haberetur.