CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De staleusi quae optesi contrariatur, quid sit, et quibus de causis fiat.
Sicut autem molinsis contrariatur epsesi, ita oportet quod aliquid sit contrarium digestioni quae dicitur optesis : sed tamen est innominabilius quam id quod epsesi contrariatur : et hoc ideo est, quia non frequenter impeditur ab effectu digestionis calidum cum sicco, cum sit actionis acutissimae : et ideo indigestio sibi contraria, non multum fit. Dicatur autem, si placet stateusis, quod sonat semiassum, vel imperfectum perassatum : quando enim non completur digestio quae dicitur optesis, hoc erit propter caliditatis defectum. Defectus autem caliditatis operantis cum sicco in optetica, erit propter duas causas, aut alteram illarum, scilicet quia lentus et paucus est exterior ignis assans, qui dicitur exterior, quia est extra assabile, licet non semper extra naturam, ut supra ostendimus, seu propter multitudinem humidi aquei in eo quod debet assari, quem non potest vincere calor exterior ut claudat poros qui sunt in superficie. In his enim duabus causis calidum est tantum id quod movet et alterat id quod assandum est : sed minus est quam sufficiat ad hoc quod complete digerat assando. Sic ergo dictum est quid est digestio vel indigestio, et quid pepansis, et quid homothes, et quid epsesis, et quid molinsis, et quid optesis, et contraria ejus indigestio quae dicitur stateusis.