CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quae tractatus intentio, et quis dicendorum ordo.
Habitis effectibus primarum qualitatum activarum in corpore mixto communibus, determinandi sunt effectus passivarum qualitatum in eodem. Sunt autem effectus istarum qualitatum quidam communes, et quidam proprii : et sunt tam communes quam proprii in duplici consideratione. Habent enim considerationem in comparatione ad suas causas a quibus fiunt, sicut coagulatio quae quandoque fit a calido sicco, quandoque autem a frigido. Habent aliam considerationem in comparatione ad sua subjecta quae suscipiunt et deferunt eos. Et secundum utramque istarum diversitatum oportet nos tractare de effectibus istis : et erit nostra intentio primo de communibus dicere, et deinde de magis specialibus secundum comparationem quam habent ad suas causas tam communes quam speciales : et deinde dicemus earum operationem ad subjecta in quibus sunt : et tunc completa erit nostra intentio de ipsis in hoc libro : quoniam de specialissimis effectibus ipsarum agendum est in particularibus scientiis, et de Mineralibus, et Plantis, et Animalibus : specialissimi enim illi effectus non possunt per adeo communia principia sciri sicut sunt principia mixti corporis in quantum est mixtum tantum.
Scias enim quod Empedoclis sententia fuit componi quamlibet rem ex octo partibus, et octo partium effectum manifestari in qualibet re mixta, scilicet ex duplici calido ignis et aeris, et duplici frigido terrae et aquae, et duplici humido corporali aquae et spirituali aeris, et duplici sicco, scilicet spirituali ignis et corporali terrae : et dicebat solam caliditatem esse simpliciter activam et spiritualem, eo quod non invenitur incorporata, sed tantum in formalibus elementis quae sunt ignis et aer : et in aere non est secundum actum, sed secundum potentiam, ut dicebat. Omnes autem alias pas-
siones et materias posuit esse calidi ignis, et ignem ubique ingredi super eas: et ideo aetherem dixit esse ignem, et hunc aliquando intrare in radices terrae, sicut apparet in Vulca to et thermis et incendiis terrarum per ignem de sub terra venientem : hujus enim tam curiosus investigator fuit Empedocles, ut dum in monte qui dicitur aetna, qui est in Sicilia , investigaret naturam Vulcani, cecidit in foveam ejusdem Vulcani, et consumptus est a Vulcano quem investigavit, quae fovea pro hoc a Poetis casus Empedocleus est vocata. Licet autem hic sic dixerit, nos tamen hic non investigamus nisi effectus duarum qualitatum quas supra probavimus esse passivas, scilicet humidi et sicci, et harum investigabimus effectus secundum quod sunt aquae et terrae : quia ex istis duobus elementis materialiter constant corpora mixta. Hoc autem faciemus propter quatuor causas. Una quarum est, quam diximus in secundo de Generatione et Corruptione, quod scilicet licet sint illae qualitates quae primae dicuntur, octo secundum esse et modum, tamen sunt quatuor tantum secundum essentiam : et ideo humidum spirituale est idem per essentiam cum humido incorporato, et siccum spirituale idem per essentiam cum sicco incorporato, sed secundum esse differunt : et in hoc deceptus fuit Empedocles, quia non distinxit inter esse et essentiam rei, cum tamen in his sit diversitas magna. Secunda causa est, quia licet sint humidum et siccum spiritualia, tamen secundum esse spirituale non componunt corpus mixtum, sed potius grassantur ad humidum et siccum incorporata, licet retineant aliquid de virtute spirituali : et tunc mutata et incorporata siccum et humidum componunt corpus mixtum. Tertia causa est, quia humidum. et siccum spiritualia in mixto non deputantur ad patiendum, sed ad agendum : cum enim calidum agit conjunctum cum humido in corpore mixto, est illa conjunctio frequenter cum humido spiri tuali, sicut patet in omnibus spiritibus tam naturalibus quam vitalibus, quam etiam animalibus . Similiter cum agit cum sicco, oportet siccum illud esse spirituale : quia aliter non esset subjectum caloris, nec penetraret cum ipso. Hoc autem patet ex hoc quod si calidum naturale conjungeretur cum humido et sicco incorporatis, destrueretur cito calidum propter operationem motus humidi et sicci incorporatorum : quia illorum motus est ad centrum cum motus caloris sit a centro, sicut diximus in libro de Generatione et Corruptione. Quarta causa est et potissima, quia cum in omni mixto siccum debeat continuari per humidum, et humidum terminari per siccum, non continuarent et terminarent se invicem nisi essent humidum et siccum corporalia : spiritualia enim per modum suum a centro egrediuntur a se invicem et manent impermixta, et ideo operationes ipsorum non multum in mixto inveniuntur : humidum autem et siccum corporalia terminant et continent se invicem : quia humidum aquae fluit in seipso, et siccum constat humido : et ideo commiscentur : et ideo ex his constant corpora mixtorum per naturam.