Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praeter baptismum fluminis non debeant alia baptismata esse. In omnibus enim quae sunt unius speciei, est unus modus generationis. Sed baptismus est regeneratio in vitam spiritualem, quae est unius rationis in omnibus generatis. Ergo non debet esse regeneratio nisi unius modi, et ita tantum baptismus fluminis.
Praeterea, baptismus condividitur contra alia sacramenta novae legis. Sed alia sacramenta non multiplicantur: non enim sunt plures confirmationes neque plura sacerdotia, et sic de aliis. Ergo praeter baptismum etiam fluminis non debet esse aliquod baptisma.
Praeterea, sacramentum est genus baptismi.
Sed alia quae dicuntur baptismata non sunt sacramenta, quia non servatur debita forma et debita materia. Ergo non sunt baptismata.
Sed contra est quod Damascenus determinat plura genera baptismatum.
Praeterea, Heb. 6, super: baptismatum doctrinae, dicit Glossa: plura dicit quia est baptisma aquae, poenitentiae, et sanguinis. Ergo sunt plura genera baptismatum.