CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De probatione, quod omnia mixta materialiter constant ex aqua et terra, et humido et sicco.
Passivorum igitur, videlicet humidi et sicci, dicendae sunt species impressionum sive effectuum : humidum enim et siccum sunt principia corporum mixtorum, secundum quod passiva sunt : et ideo materialiter componuntur ex eis : reliqua enim omnia praeter simplicia sunt materialiter mixta ex humido et sicco, licet non semper sint ex eis aequaliter : et illud mixtum in quo aliquod eorum abundat, magis illud sequitur et magis naturam illius : quemadmodum quaedam magis sequuntur naturam aridi, in quibus abundat terra, sicut lapides : et quaedam magis sequuntur naturam humidi, in quibus abundat aqua, sicut metalla :. et ideo per nulla ita bene cognoscitur natura eorum materialis, sicut per effectus et species humidi et sicci, ex quibus materialiter componuntur : universa enim mixta erant humida vel sicca actu vel potentia, quae actui quoad modum perfecti et imperfecti contrajacens est, et habet se actus ad potentiam sicut liquefactio ad liquabile, quemadmodum dictum est in aliis, et praecipue in nono primae philosophiae. Quaedam enim humida sunt actu et sicca potentia, sicut arefactibilia quae sunt aquae species, ut infra ostendetur : et quaedam sunt sicca actu et humida potentia, sicut quae coagulantur frigido, et liquescunt calido sicco, sicut metalla : per ea enim quae actu et potentia sunt in corporibus, maxime cognoscuntur naturae eorum : igitur per humidum et siccum naturae mixtorum maxime cognoscuntur. Amplius humidum diffinimus per facile terminabile termino alieno, et per difficile terminabile termino proprio, et aridum e converso : et ideo utrumque ad alterum terminatur in mixto : quia humidum continuat siccum, et siccum terminat humidum : et ideo in mixto se habent sicut obsonia et condimenta in cibis : sunt enim illa temperata ex multis, et dantia aliis sapores compositos et mixtos : et ita sibi invicem faciunt humidum et siccum : quia in mixto utrumque constat per alterum : humidum enim est cum sicco, ut determinetur conrinuite : quia sine humido siccum caderet in pulveres, et siccum causa est humido ut terminetur et stet in mixto et non defluat : et sic utrumque utrique fit colla,
hoc est, colligatio quaedam, quemadmodum dixit Empedocles in libro quem Persicum vocavit, eo quod Persice eum scripsit, quod se habent humidum et siccum sicut farina et aqua : quia sicut farina per aquam conghitinatur, ita siccum conglutinatur per humidum. Oportet ergo quod omne corpus mixtum et determinatum, cujus partes constant nec defluentes, nec discontinuae, fit ex ambobus eis : ex horum ergo passionibus et effectibus maxime cognoscitur ejus natura. Si autem istas qualitates passivas reducere velimus ad prima subjecta sua, quae cum eis veniunt in commixtionem mixtorum corporum, tunc elementum quod propriissime dicitur esse subjectum aridi commiscibilis, est terra, et quod est primum subjectum humidi, est aqua : quia licet ignis sit aridus, et aer humidus, haec tamen corpora non sunt commixtibilia in esse spirituali manentia, ut diximus prius : et ideo subjecta eorum quae componunt mixtum corpus, sunt terra et aqua : et ideo mixta corpora in quibus inveniuntur effectus humidi et sicci, nunquam sunt sine aqua et terra : et de cujus essentia et virtute pius est in mixto, et hujus operatio plus apparet et manifestatur in ipso, sicut diximus prius. Amplius autem hoc apparet ex hoc quod animal in quorum corporibus maxime apparet mixtio, omnia sunt quiescentia in terra atque in aqua. Cum ergo locus et locatum ejusdem sint generis, quia res mota tendit ad locum suum, oportet quod omnia composita sint in aqua et terra : licet enim dicatur falso rumore, quod salamandra vivit de igne, et allec de sola aqua, et quaedam alia de terra sola, et alia de aere solo : tamen hoc falsum est, quia nihil elementatum vivit de simplici elemento, quia omnis res ex eisdem generatur et nutritur : nullum autem animalium de simplici elemento generatur : nullum ergo eorum de simplici elemento nutritur. Sed quod pilus et pannus de salamandrae pilo factus, non ardet, Ideo est, quia potentias non habet per quas ingrediens calor solvere possit ab humido continuante : et ideo impeditur ejus incendium. Allec autem et sturio et quaedam alia animalia non habent intestina involuta : non enim nisi stomachum habent et intestinum . rectum : et ideo cito emittitur ab eis cibus: et quia nihil invenitur in ventribus eorum., ideo non comedere putantur : cum tamen hoc non sit verum : in captura enim timore emittunt cibum. Ex omnibus ergo his constat, quod mixta componuntur ex duobus passivis, scilicet humido et sicco incorporatis in aqua et terra : et ideo mixta principaliter componuntur ex aqua et terra, et per nullam adeo bene naturam materialis natura scitur mixtorum, sicut per effectus qui species et passiones dicuntur humidi et sicci. Quaerendae ergo sunt principaliter impressiones subjectorum in hac parte nostri libri, etc.