Ulterius. Videtur quod poenitentiae baptismus non sufficiat ad salutem. Character enim baptismalis videtur esse de pertinentibus ad salutem, eo quod per ipsum distinguitur populus dei a non populo dei. Sed per baptismum poenitentiae non imprimitur character. Ergo non sufficit ad salutem.
Praeterea, posita causa sufficiente superfluum videtur aliam causam addere. Si ergo baptismus poenitentiae ad salutem sufficeret necessitate imminente, tunc aliquis necessitatis articulum evadens non deberet baptismo aquae baptizari: quod falsum est.
Praeterea, aetas puerilis magis est ad misericordiam inclinans quam aetas perfecta, ut patet per Glossam Rom. 5 super illud: vix pro justo quis moritur etc.. Sed pueris non remittitur peccatum originale pro sola fide et contritione aliorum, nisi baptismus aquae eis adhibeatur. Ergo videtur quod nec adultis remittatur originale et actuale simul sine baptismo aquae.
Sed contra, salus hominis cum sit de maximis bonis, non potest homini invito auferri. Sed in potestate hominis est impedire alium ne baptizetur baptismo aquae. Ergo sine baptismo aquae per solam fidem et contritionem potest esse salus.
Praeterea, Rom. 6, 23, dicitur: gratia dei vita aeterna. Sed contritio non est sine gratia. Ergo qui habet, fidem et contritionem, etiam sine baptismo aquae salvatur.