Ulterius. Videtur quod baptismus sanguinis non suppleat vicem baptismi aquae. Baptismus enim aquae habet efficaciam ex opere operato, baptismus autem sanguinis solum ex opere operante; unde sine caritate non prodest, ut dicitur 1 corinth. 13. Sed in pueris nihil habet efficaciam ex opere operante, quia usum liberi arbitrii non habent.
Ergo in eis baptismus sanguinis non supplet vicem baptismi aquae.
Praeterea, in baptismo sanguinis non est nisi poena et causa. Sed poena quandoque non est proportionata ad tollendam totam poenam debitam pro peccatis; nec etiam devotio ad causam passionis, cum quis pro deo patitur, ad hoc sufficeret.
Ergo baptismus sanguinis non semper totam poenam debitam pro peccatis tollit, et ita non supplet in omnibus vicem baptismi aquae.
Praeterea, alia multa sunt genera supererogationum, sicut virginitas, cui etiam debetur aureola; et doctrina, et hujusmodi. Sed haec non supplent locum baptismi. Ergo nec martyrium, ut videtur.
Sed contra est quod Augustinus dicit de Cypriano, quod si quid in eo purgandum erat, passionis falce ablatum est. Ergo baptismus sanguinis purgat universaliter, et etiam supplet locum baptismi aquae.
Praeterea, baptismus aquae efficaciam habet ex passione christi, cui nos conformat. Sed similiter baptismus sanguinis nos passioni christi conformat.
Ergo supplet vicem baptismi.