Ulterius. Videtur quod baptismus aquae sit potior quam baptismus sanguinis. Baptismus enim sanguinis efficaciam habet ex opere operante illius qui patitur, baptismus autem aquae ex passione christi. Cum ergo passio christi sit efficacior quam opus operans alicujus puri hominis, baptismus aquae nobilior erit quam baptismus sanguinis.
Praeterea, per baptismum aquae datur homini gratia per quam debetur ei aurea, sed per baptismum sanguinis debetur homini aureola. Ergo cum aurea sit nobilior quam aureola, et baptismus aquae erit nobilior quam baptismus sanguinis.
Sed contra est quod dicitur in Glossa, judic. 6: baptismus in sanguine puriores reddit quam baptismus aquae.