Ad quartam quaestionem dicendum, quod uterque baptismus habet efficaciam a passione christi, secundum quod ei conformat. Et quia baptismus aquae conformat ei sacramentali significatione, baptismus autem sanguinis realiter; ideo quantum ad sacramentalia excedit baptismus aquae, sicut est impressio characteris, et hujusmodi; sed quantum ad ea quae sunt res sacramenti, excedit baptismus sanguinis, quia et gratia in baptismo sanguinis magis augetur habenti, et amplior datur non habenti, si impedimentum non adsit; et remissio peccatorum quamvis non sit plenior, quia uterque omnem poenam et culpam tollit, tamen est in baptismo sanguinis efficacior et fructuosior, quia secundis maculis non inquinatur, ut Damascenus dicit. Quod enim quidam dicunt, quod in baptismo sanguinis gratia non confertur, apparet falsum esse in pueris qui pro christo occiduntur, et etiam in adultis, quibus potest in ipso actu passionis gratia dari, sicut et in baptismo aquae, si se ad eam disposuerint, et obicem aliquem non ponant spiritui sancto. Et hoc patet per Augustinum, qui loquens de comparatione horum baptismatum, ait: baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore; ille post professionem aspergitur aqua, hic sanguine; ille per impositionem manus pontificis recipit spiritum sanctum, hic templum efficitur spiritus sancti.
Nullus autem efficitur templum spiritus sancti nisi gratiam accipiendo.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam baptismus sanguinis efficaciam habet a passione christi, cui expressius conformat quam baptismus aquae.
Ad secundum dicendum, quod in baptismo sanguinis aliquis non solum aureolam meretur, sed etiam auream per gratiam tunc collatam, vel augmentatam.
Omnes parvuli qui in baptismo ab originali mundantur, sacramentum et rem suscipiunt. Non tamen soli parvuli, sed etiam adulti quandoque. Tamen de parvulis non est dubium quin recipiant; de adultis autem est, quia per fictionem impediri possent; et ideo parvulis potius exemplificat.
Nisi poeniteat, eum veteris vitae. Contra. Ergo baptismus non est primum sacramentum, sed poenitentia.
Et dicendum, quod loquitur de poenitentia prout est virtus, non prout est sacramentum.
Non redire dimissa etc., hoc qualiter verum sit, infra, dist. 22, quaest. 1, art. 1, in corp., dicetur.
Induunt homines christum aliquando etc.. Induere christum nihil aliud est quam christi similitudinem assumere; quod contingit exterius per sacramentalem repraesentationem, et interius per realem imitationem.
Nec tantum passio vicem baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum.
Contritio non totaliter supplet: quia non semper a tota poena absolvit, quamvis absolvat ab omni culpa.
Neque enim ille latro pro nomine christi crucifixus est. Contra est quod Hieronymus dicit, quod christus homicidii poenam in illo latrone fecit esse martyrium. Et dicendum quod habuit aliquid de martyrio, scilicet poenam, et justam voluntatem; et aliquid defecit ad martyrium, scilicet causa; sicut in innocentibus defuit justa voluntas; sed fuit poena et causa.
Quem regeneraturus eram, amisi. Amisisse se eum dicit, quia gaudium et meritum quod de baptizatione ejus habiturus erat, amisit differens baptismum ejus usque ad solemne tempus secundum morem ecclesiae qui tunc erat, vel usque ad perfectam instructionem. Iste autem gratiam baptismi non amisit, quia cum desiderio ejus decessit; et hoc est verum quantum ad remissionem culpae, sed non quantum ad remissionem omnis poenae.
Ubi tota sacramenta baptismi complentur. Verum est quantum ad id quod est tantum res in sacramento.
Aeterno supplicio puniendos, supplicium improprie nominat poenam damni, quam solam pueri sustinebunt, ut in 2 Lib., dist. 33, quaest. 2, art. 2, dictum est.
Quia fidelium consortio non separantur. Orationes tamen illae non sunt pro eis suffragia, sed gratiarum actiones.