CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De solutione et liquefactione eorum quae ab arido calido coagulantur, et quod oleum non coagulatur neque solvitur per liquefactionem.
Loquamur autem de modo nunc solutionis et liquefactionis eorum quae sunt in materia terrae et aquae : videmus enim quaedam terrea liquari, sicut lutum, et terram ipsam. Quaecumque ergo eorum quae sunt terrae et aquae, et coagulantur ab arido calido, sunt insolubilia, aut solubilia. Sed si sunt quidem insolubilia, tunc sunt sicut later, et quaedam lapidis genera, quae
plus habent terrae quam aquae et fiunt a terra combusta, quemadmodum molares, praecipue qui sunt nigri et poros habentes apertos, in quibus et pori occulti clausi sunt : quia in his calor multum agens et adurens clausit poros, et eduxit totum quasi quod fuit in eis humidum : et cum humido resolvit multum de eo terreo : et ideo facti sunt pori manifesti, et sunt lapides multa habentes foramina, et combusti : et propter hoc sunt nigri illi qui sunt optimi molares : quia illi non sunt arenosi, nec albi, nec rubei, sed nigri, et dari valde. Et eadem de causa lapides quidam, quos Vulcanus ejicit, sunt foraminosi, et natant super aquam propter multum aeris interceptum in foraminibus eorum, et sunt multum nigri et duri. Alia autem etiam quae plus habent terrae quam aquae coagulata a calido sicco, sunt solubilia, quemadmodum sal nitrum. Haec autem solubilia sunt in eo quia in humido calidum expulsum agit in terreum, quod vaporabiliter in aqua mixtum est, et ideo adurit ipsum : tamen propter humidum circumfluens quod est elixativum, non clauduntur pori ejus sicut in terrestri assato multum : et ideo in poros ejus ingressum habet humidum solvens ea. In molaribus autem et similibus non potest ingredi humidum solvens : quia adustione sicca curvatur pars super partem, et aduritur super eam, sicut diximus in optesi fieri : et ideo humidum locum ingrediendi postea non invenit, sed in sale nitro, et aliis quae habent terrestre in humido coagulatum, invenit vias per quas ingreditur humidum., propter quod solvit ea. Cum autem coagulata a calido sicco solvantur ab humido, non ab omni humido solventur, sed ab eo quod est contrarium calido sicco : hoc autem est frigidum humidum : et ideo sales constant a calido elixante, quia hoc a terrestribus trahit humidum : sed solvuntur in frigido humido : licet enim comprimit humidum in profundum, et ideo incipit denatare siccum ex abundantia humidi in profundo rei compressi vel inducti. Si autem quaeritur, quare non congelatur humidum in talibus ? Dicendum est quod hoc contingit propter calidum naturale quod est in talium partium adustione : et ideo humido frigido fluente inducto in eis solvuntur. Cum autem liquescant taliter calido coagulante adusta per frigidum et humidum, tamen proprie liquescunt ea quae sunt aqua et aquae species : sed oleum non liquescit: liquescere enim commixtum et determinatum corpus est solvi suum humidum et profluere ad exteriora : hoc autem non contingit in oleo arido et calido, ut saepius diximus
contrarium esse gelidum et humidum. Si ergo unum istorum coagularet oleum, solveret ipsum : ita enim, ut ante ostendimus, sunt causae contrariae contrariorum effectuum, quos essentialiter et per se causae illae operantur : constat igitur ex his quod oleum nequo coagulatur, neque solvitur per liquefactionem.