CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare communiter terra et aqua impinguantur, et qualiter sive a calido sicco, sive a, sicco : in quo est digressio declarans de ambiguitate naturae olei et vini et lixiviae, et elixationc et coagulatione.
Quia vero incrassatio sive impinguatio forma est commixti corporis, ut in praemissis ostendimus, quae non ita adunat partes commixti sicut coagulatio : ideo post coagulationem et oppositam ei solutionem loquamur de incrassatione sive impinguatione : quia supra diximus quid sit impinguatio, ideo hic assignabimus proprium ejus subjectum cui convenit, et dabimus causas ejus efficientes et naturales. Dicamus igitur quod ab igne quidem qui est calidus et siccus, non incrassatur nisi ea quae habent plus aquae quam terrae, et sunt viscosa habentia humiditatem vel magnam hypostasim in profundo, sicut lac et oleum : quaecumque enim plus terrae habent quam aquae, habent impinguationem pro ultima forma terminare ipsa, sed post coagulationem. Unde manifestum est quod sal et nitrum plus sunt terrae quam aquae. Similiter autem et lapis et later. De laterum autem et lapidum coagulatione dictum est. Similiter autem de generatione salis diximus in libro secundo scientiae hujus, ubi locuti sumus de salsedine maris : in tantum autem est de genere salis sicut et salgemma : non enim differt a sale nisi quod subtilius terreum suum commixtum est cum aqueo, et aqueum suum evaporabiliter coagulatum est in sicco terreo adusto : propter quod perspicuum et magis continuum factum est quam sal: haec ergo omnia plus sunt aquae quam terrae, licet materia eorum communiter sit terrae et aquae, et non impinguantur.
Ambiguissime autem se habet olei natura in causa suae impinguationis. Si enim oleum esset aquae plus quam terrae, tunc deberet coagulari a gelido per sui humidi compressionem. Si autem haberet plus terrae quam aquae, tunc coagulari deberet a calido sicco per sui humidi sequestrationcm vel eductionem. Nunc autem a neutro horum aliquo istorum modorum coagulatur et incrassatur, sed impinguatur ab ambobus. Hujus autem causa profecto est, quia humiditate aerea plenum est : propter naturam enim aeream fertur super alios liquores, quia aer levis in aqua sursum fertur ad liquorum superficiem : modus autem quo a gelido incrassatur, est, quia gelidum ex spirituali humido aereo spissato facit quasi humidum aqueum, et commiscet ipsum ei cum gravat tale humidum ad aqueum quod est in oleo : gravat etiam aqueum ad subtile terreum quod est in oleo, et tunc commixtio horum fit terreum in profundo per motum ad centrum : et hac de causa spissatur oleum in tempore frigoris. Quotiescumque enim fit commixtio quaedam ab ambobus, scilicet aqua et oleo, oleum per talem operationem incrassat aquam, et oleum totum fit pingue per aquae frigiditatem, quae talem qualis dicta est impressionem in oleo reliquit. Impinguatur etiam ab igne excellenter calido et tempore quod calidum est moderate. Si enim sit ignis excellens faciens bullire oleum, absque dubio aliquid resolveretur de subtilioribus olei: et tunc reliqua magis spissantur et constant: quia tunc terreum olei subtilius effectum per ignem magis miscetur humido aqueo, et illud magis
miscetur aereo : et unumquoque ipsorum magis apprehendit aliquid, et tenent se fortiter propter viscositatem : et haec incrassatio olei quasi est per motum partium ejus ad superficiem ipsius, et sibi se apprehendentium et tenentium : quia tamen humidum olei non effluit extra partes suas, sed semper remanet infra eas apprehensum, et e converso terrestres remanent infra ipsum : et ideo dictum fuit supra quod oleum non elixatur, quia in omni quod elixatur, humidum ab interioribus fluit ad exteriora, nec interiora trahit secum, sed relinquit ea simpliciter : a calido autem non excellente, sicut est calidum aeris in aestate, etiam incrassatur et albescit : quia tunc aliquid humidi aquei evaporat : et tunc impinguatur, quia quando marcescit sive putrescit, calor naturalis ejus evocatur a calore aeris circumstantis, tunc calidum naturale quod est in ipso, minus efficitur : licet hoc totum non possit exire propter viscositatem, partium ipsum fortiter tenentium. Hoc autem facto, aereum quod est in ipso ingrossatur et gravatur ab indigentia caloris ad aqueum et terreum. : et ita erit pingue et plus constans quam prius : cum autem est tenue, recipit lucem in profundo sui, et ideo videtur clarum : et cum spissatur, tunc incipit diffundi lux in superficie ipsius, et tunc apparet album. Fit ergo utroque istorum duorum modorum eadem passio in oleo, scilicetincrassatio : et cum agit moderatus calor aeris, fit ab eadem causa proxima, scilicet ab indigentia caloris, licet non eodem modo tunc fiat : quia uno modo fit frigore exteriori, alio autem modo fit ab interiori frigore olei: sed neque a calido, neque a frigore arescit, sed neque sol, neque infrigidatio desiccat oleum secundum quod siccatio est coagulatio sive constantia terrestrium per humidi sequestrationem vel eductionem. Hujus autem causa non est solum quae dicta est scilicet quod viscosum est : sed etiam quia est plenum aere, et ille aer inspissatur, sicut dictum est tam a calido per accidens quam a frigido per se : et sicut oleum non siccatur, ita neque elixatur ab igne : cujus causa jam dicta est, scilicet quia non exhalat multum nec decurrit ad exteriora humidum ejus propter viscositatem : et quia aere plenum est, et viscosum, ideo retinet lumen quod intrat in profundum ejus: et ideo sparsum in tenebris aliquantulum illustrat: et ideo nautae quaerentes anchoras in profundum aquae, emittunt sub aqua ex ore oleum. Hoc igitur illuminat, ut facilius videant anchoras et caetera quae quaerunt in profundo maris. Omnium autem horum de quibus dictum est quod sunt communiter terrae, et mixta sunt ex terra et aqua aut aequaliter, aut inaequaliter. Quae autem inaequaliter mixta sunt, appellari debent vel denominari terrea vel aquea : quae autem aequaliter sunt mixta, debent denominari a multitudine aequaliter mixtorum, ut dicantur non terrea, nec aquea, sed mixta ex terra et aqua : licet enim vinum dixerimus esse speciem aquae, tamen aliquod vinum invenitur terrestre multum spissum, quod crescit in locis calidis, sicut infra dicemus vinum de Arcadia: et illud quando mixtum est, et elixatur a calido et coagulatur : elixatur quidem, quia calido inspissatur, extracto humido ab interiori terrestrium quae sunt in ipso : coagulatur autem si evaporaverit humidum per calidum : hoc enim modo vinum praedictum et aliorum quarumdam terrarum elixatur et coagulatur. Haec igitur dicta sunt de his quae communiter sunt terrae et aquae, et a calido coagulantur, vel impinguantur tam a frigido quam a calido.