Postquam determinavit magister de baptismo per comparationem ad recipientes, hic determinat de ipso per comparationem ad dantes; et dividitur in duas partes: in prima ostendit a quibus dari possit baptismus; in secunda a quibus et qualiter dari debeat, 6 dist.: nunc quibus liceat baptizare, addamus. Prima in tres: in prima ostendit a quibus dari possit baptismus, quia a bonis et a malis; in secunda assignat hujus rationem, ibi: quia ministerium tantum habent, non potestatem baptismi; in tertia removet quamdam dubitationem, ibi: hic quaeritur quae sit potestas baptismi quam christus sibi retinuit.
Hic est duplex quaestio. Prima de potestate baptizandi. Secunda de ipsis baptizantibus.
Circa primum quaeruntur tria: 1 quam potestatem christus, secundum quod homo, in baptizando habuit; 2 quam ministris contulerit; 3 quam conferre potuerit, sed non contulit.