CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De lacte et sanguine quodam, quae propter nimiam aquositatem non coagulamur.
Si vero aliquod lac invenitur quod non habet caseum vel adeo paucum, quod non est separabile a sero, sicut lac camelorum, illud erit communiter aquae et terrae, sed erit magis et fere totum aquae : et ideo non erit nutrimentum vel parum nutriet. Et de sanguine similiter : quia sanguis qui communiter est terrae et aquae., expositus ad frigidum aerem infrigidatur et inspissatur et desiccatur et coagulatur : sed phlegma aqueum subtile et sanguis multo tali phlegmate infusus, ita quod parum habet ruboris, magis est aqueus et parum terrae habens, et ideo non coagulatur frigido. Ista enim sunt frigida : et ideo etiam non habent vias quae sunt vestigia pororum : quia tales viae pororum sunt terreorum et solidorum, quae in se terminari possunt et in se continere, ita quod pars non fluit ad partem : aquea enim aut poros non habent, aut si habent, continue delentur in ipsis : quia una pars in eis fluit super aliam, eo quod quaelibet earum male proprio termino terminatur : et ideo sublata natura qua pori insunt corporibus, quae est siccum terreum, non coagulantur : et hujus causa, quia desiccari non possunt humido compresso per frigidum et educto per calidum : quia id quod relictum est in eis, non est nisi aqua : vel de terrestri est ita parum, quod congregari non potest, sicut est serum quando caseus universaliter exemptus est de ipso. Signum autem hujus est, quia sanguines morbidi qui sunt indigesti, nolunt coaoulari quando emittuntur de corpore. Si enim essent morbidi qui sunt indigesti adusti, bene coagularentur : cum autem sunt indigesti, phlegmatici sunt : phlegma enim et aquosus sanguis saniosa sunt, eo quod sunt indigesta et non separata et terminata proportionaliter a calore naturali.