Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ministris conferri potuit a deo potestas cooperationis.
Nam super illud joan. 1: hic est qui baptizat, dicit Augustinus, quod joannes dicit, quod potestatem mundandi a peccatis christus dare potuit, sed non dedit: dedit autem potestatem ministerii.
Ergo videtur quod potuerit dare, potestatem cooperationis.
Praeterea, major est potestas auctoritatis quam cooperationis. Sed super illud 1 corinth. 1: divisus est christus? dicit Glossa, quod potuit eis dare potestatem baptizandi quibus contulit ministerium.
Ergo multo fortius potuit dare cooperationem interius emundandi.
Praeterea, plus est expellere Daemonem quam seminatum per ipsum, scilicet peccatum. Sed deus dedit hominibus potestatem Daemones expellendi, ut patet Luc. 10. Ergo multo fortius potuit dare potestatem expellendi peccatum.
Sed contra, omne agens oportet quod sit simul cum patiente, ut probatur in 7 phys.. Sed non potest conferri alicui creaturae quod illabatur in animam rationalem. Ergo non potest conferri quod cooperetur ad interiorem emundationem.
Praeterea, gratia est quaedam inchoatio gloriae.
Sed non potest alicui creaturae communicari quod ab ipsa sit gloria, sicut neque quod sit summum bonum. Ergo potestas cooperationis ad gratiam habendam, per quam fit peccatorum remissio, homini conferri non potuit.