Ulterius. Videtur quod nec potestas excellentiae.
Quia Matth. 25, dicitur, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem. Sed non dedit potestatem excellentiae nisi soli christo. Ergo non potuit aliis conferri.
Praeterea, potestas excellentiae competit christo, secundum quod meritum ejus operatur ad remissionem omnium peccatorum, ut dictum est.
Sed hoc non competit christo nisi secundum quod ejus meritum habet quamdam infinitatem, ut in 3 Lib. Dictum est, dist. 18, quaest. 2, art. 6, quaestiunc. 1, et dist. 19, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 1. Cum ergo habere efficaciam infinitam in merendo non possit alicui creaturae purae conferri, videtur quod nec potestas excellentiae.
Praeterea, potestas excellentiae competit christo secundum quod est caput ecclesiae de cujus plenitudine omnes accipimus. Sed hoc competit ei quia est unigenitus a patre, ut dicitur joan. 1.
Ergo nulli purae creaturae communicari potuit.
Sed contra, quidquid competit christo secundum quod homo, potest et alii homini communicari.
Sed potestas excellentiae, ut dictum est, competit christo secundum quod homo est. Ergo potest aliis hominibus communicari.
Praeterea, ad potestatem excellentiae pertinet quod ad invocationem nominis christi remissio peccatorum in ipso detur. Sed potuit etiam hoc deus conferre Petro vel Paulo, ut ad invocationem nominis ejus baptisma conferretur, ut dicit Glossa 1 corinth., 1. Ergo potestas excellentiae potuit aliis conferri.