CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De lignis quae non liquantur, et quare hebetius non natat, ei quaedam alia ligna.
Redeamus ergo nunc istis expeditis, et videamus quae et quare sint solubilia et insolubilia. Dico autem quod ligna secundum omnem sui speciem et genus, quantum ad materiam, sunt terrae et aeris : cujus signum est , quod combustibilia sunt : cum nos sciamus solam aeris humiditatem esse ignis nutrimentum et fomentum, eo quod aquea sunt sibi contraria : cujus ratio et causa a nobis in libro de Generatione et Corruptione tacta est. Quia enim aerea humiditas extra se fluit, qui motus est calidi, ideo calidi est subjectum et nutrimentum illa humiditas : et quia humiditas aquae fluit infra se, et quaelibet pars supra quamlibet partem versus centrum, ideo igni est contraria, et ignis exstinguitur in ea. Ligna vero quae tale humidum habent, tale autem humidum partes terrae fluere a se non facit, sed potius adunat eas : et ideo ligna non sunt liquabilia, sed combustibilia : et propter aereum multum quod habent, aquae supernatant, praeter magnam hebenum nigram, quae mergitur :
quia caetera ligna ab ipsa, aeris habent plus : sed ex hebeno nigra aer exspiravit : et ideo quod remansit in ea, plus est terrae quam aeris. Est autem observandum ad intelligentiam dictorum, quod humidum aereum licet sit simplex in substantia, tamen triplex est in virtute, quando commiscetur cum humido aqueo, vel cum sicco terreo, vel cum utroque : quandoque enim sequitur formam et motum aeris trahens secum humidum aqueum, et. siccum terreum : et tunc est multum vaporosum et subtile : et ex sua vaporositate rarificat partes corporis in cujus venit compositionem : rarificando autem facit eas porosas, et stat in poris illis replens eos, et sic facit commixtionem ligni secundum suum genus : sed forte aliquod lignum propter aliquod accidens parum habet de ipso : aliquando autem spissatur aereum in aqueum fluens multum, cum quo est terrestre subtile permixtum : propter quod aqueum humidum est viscosum effectum, tunc spumat in humido illo, et facit pinguedinem : aliquando autem ingrossatur valde non in aqueo, sed terrestri grosso, et tunc nihil amplius facit, nisi quod commiscet sibi invicem optime partes terrestres, et tunc facit lignum solidum et continuum, sicut est lapis durus, sicut fit in hebeno nigra : per hoc enim quod subtile est humidum, bene commiscet: et per hoc quod est fluxibile, facit fluere partem super partem, et efficitur planum et politum valde, sicut lapis politus : et ita est in hebeno nigra : et quia tale humidum multum est juxta naturam humidi aquei, ideo partes aeris multae evolant de ipso, et tunc claudit poros per fluxibilitatem suaui, et gravat per terrestreitatem, et ideo mergitur. Mergitur autem nigra hebenus et non alba, quia exteriora hebeni sunt alba, et in illis agit sol et extrahit et subtiliat humidum : propter quod terrestre decoctum in humido, album efficitur : et quia multum subtiliat ipsum, et subtile habet aperire poros, ideo haec alba hobenus apparet porosa et non mergitur, nec ita est polita sicut nigra. Quercus autem diu jacens in aqua, nigra efficitur et mergitur sub aqua, quia
frigore aquae humidum aereum et aqueum et terreum grossum convertitur. Non est autem inconveniens, quin in aliis lignis multum fiat similiter. Later autem, ut prius diximus, est terrae tantummodo, nec humidum habet nisi continuans partes ipsius : et hoc est ideo, quia paulatim coagulatur arescens educto ex ipso humido : cum autem humidum egressum est, non potest intrare in ipsum aqua per eosdem poros per quos exivit humidum vaporabile : cujus causa superius dicta est : et ideo per humidum non solvitur. Eadem etiam non solvet illud cum ipsum coagulaverit ipsum, sicut prius diximus : et ideo non solvitur omnino solutione quae est elixatio humidi a centro in quo per frigidum compressum est. Diximus ergo quid sit coagulatio, et quid liquefactio, et per quas causas fiunt, et quae sit in eis diversitas subjectorum corporum.