CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est conclusio ex praehabitis habita inferius, quod omnia corpora homiomera constant ex quatuor primis, et praecipue ex passivis, quae sunt humidum et siccum, sive terra et aqua, et est enumerans ea quae posterius determinanda sunt.
Ex his autem quae dicta sunt, ulterius perspicuum est quoniam omnia corpora mixta coagulantur a calido et frigido. Calidum enim et frigidum coagu antia et impinguantia faciunt corpora mixta, et operantur ea, sicut diximus : et quia ab ipsis conduntur et fiunt, necesse est quod in omnibus eis sit caliditas : quia illa est commiscens et generans, sicut saepe supra probavimus. Est autem in quibusdam eorum algor, quando per indigestionem vel per putrefactionem deficit caliditas. Cum autem calidum et frigidum in corporibus mixtis existant propter facere, sicut diximus, humiditas autem et ariditas quae sunt qualitates passivae sunt in eisdem propter pati, oportet quod omnia communia, hoc est, commixta participent istis quatuor qualitatibus omnibus : igitur omnia homiomera materialiter constant ex aqua et terra sicut ex passivis, sive sint in plantis, sive in animalibus, sive in metallis, velut aes, aurum, et argentum, et quaecumque alia hujusmodi : constant autem ex ipsis et ex vapore resoluto ex ipsis, sicut diximus in fine tertii hujus libri scientiae. Licet autem ibi hoc diximus, tamen probavimus illud duabus rationibus : quarum una est, quod haec corpora universa differunt ab invicem in eo quod est posse facere sive agere in sensum, immutando ipsum propriis sensibilibus : unumquodque enim eorum album, et odoriferum, vel sonans, et dulce, et calidum est et gelidum, et secundum quod operatur et facit aliquid in sensu mutando ipsum secundum aliquid istorum. Sicut autem diximus in secundo de Generatione et Corruptione , omnia sensibilia secunda et secundae qualitates reducuntur ad primas, sicut ad causas ipsarum : ergo quae differnt secundis, differunt et primis : sed primae sunt quatuor dictae, quarum duae sunt activae et duae passivae : ergo omnia homiomera differunt quatuor dictis qualitatibus primis. Secunda ratio est, quia omnia homiomera magis differunt passionibus sibi inter omnes magis propriis. Magis autem propriae passiones passibilium corporum sunt quae ex passivis qualitatibus insunt eis. Cum ergo homiomera sunt passibilia, praecipue his passionibus quaecausantur in ipsis ex
qualitatibus passivis humido et arido :
passiones autem illae, sicut ex. omnibus praehabitis patet, sunt liquabile et coagulabile et curvabile et cuncta talia quae in homiomeris invcniuntur : ergo his maxime differunt et distinguuntur. Sunt autem passiva velut humidum et aridum : et quae his distinguuntur et differunt, sunt velut os, et caro, et nervus, atque lignum,necnon cortex, et lapis, et metallorum genera, et aliorum unumquodque homiomerorum et physicorum corporum. Licet ergo de his dixerimus jam secundum causas eorum in universali, tamen iterum redibimus in particulari et in speciali eorum quodlibet in speculando. Et numerabimus primo tam ea quae secundum potentiam, quam ea quae secundum impotentiam dicuntur. Potentia quippe naturali s omnium physicorum causatur ex victoria formae et activorum super materiam. Impotentia autem e converso ex victoria materiae et passivorum super formam. Nec debet movere quemquam si secundum impotentiam dicta moderavimus : quia impotentia in physicis non est privatio prima, sed fundatur super contrarium, et causatur ab illo, et illius contrarii effectum oportet scire. Sunt ergo quae consideratione digna sunt numero decem et novem oppositiones, et triginta octo opposita : et haec sunt coagulabili et incoagulabili liquabile et illiquabile, mollificabile et
non mollificabile, cedens pulsui et non cedens pulsui , comminutivum et non comminutivum, irriguum et non irriguum, lentum et non lentum, frangibile et non frangibile, formale et non formale, comprehensibile et non comprehensibile, fractivum et non fractivum, ductibile et non ductibile, liquidum et non liquidum , scissibile et non scissibile, portionaie et non portionaie, siccabile et non siccabile, confringibile et non confringibile combustibile et incombustibile, vaporabile et invaporabile : plurima enim corporum omnibus fere differunt istis passionibus , quae sunt corpora physica mixta : et ideo dicemus quam virtutem inter passivas et activas quatuor primas virtutes, qualitatum primarum singulum istorum obtineat. Prius tamen sciendum quod non semper id quod nomine privativum sonat, est etiam vocans in re privationem, sicut patet in his quae sunt frangibilia et infrangibilia, comminuibilia et incomrninuibiiia : et a victoria enim formae et vigore terminantis mixtum contingit quod infrangibile est, et ab eisdem impotentia evenit quod frangitur et comminuitur : et sic planum est videre in multis aliis.