Ulterius. Videtur quod baptizare sit proprium ordinis diaconi. Quia, secundum dionysium, diaconi habent vim purgativam. Sed baptismus principaliter ad purgandum est institutus. Ergo diaconis competit baptizare ex proprio officio.
Praeterea, Marc. Ult., simul injungitur officium baptizandi cum praedicatione evangelii. Sed praedicatio evangelii pertinet ad diaconos ex proprio officio. Ergo et baptizare.
Sed contra, est quod Isidorus dicit, quod baptismi ministerium nec ipsis diaconibus implere est licitum.