CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De ordine tractandi, et de pulsui cedentibus.
His autem expeditis, determinabimus nunc passiones homiomeri continui retinentis quantitatem unam et essentiam, sed mutati in figura. Hoc autem potest contingere dupliciter, scilicet aut ita quod exteriora corporis cedunt in interiora , aut exteriora cedunt secundum dimensionem rectam extra seipsa : his enim duobus modis tantum potest mutari situs partium in toto servata adhuc corporis integritate :. unus enim solus modus tertius ab his est, scilicet quod superiora cedunt in inferiora, et dextra etiam in sinistra, et hic modus continuo homiomero non accidit, nisi cum ipsius fractura et corruptione : nos autem de talibus non intendimus hic . Dicemus enim primo de his passionibus continui homiomeri, quae sunt secundum quod exteriora in parte vel in toto cedunt ad interius : haec enim sunt pulsui cedentia et formabilia et apprehensibilia. In hoc tamen primo dicemus de his quae pulsui cedunt, quia illa sunt sine quibus nec formatio fit nec apprehensio : omnia enim fiunt per impulsum quidem, sed non omnia pulsui cedentia formantur nec apprehenduntur : quia ergo pulsui cedentia priora sunt natura inter haec, propter hoc prior consideratio erit de ipsis. Dico ergo quod pulsui cedentia sunt quaedam homiomera mixtorum, sicut aes quod cedit forti pulsui, et caetera quae cedunt levi impulsui : quaedam autem non cedunt levi impulsui, ut inter dura later, et inter humida aqua. Est autem pulsui cessio empipedi secundum partem in profundum transactio : empipedum enim est superficies exterior quanti: et haec non tota in his transit in profundum quando impellitur vel tangitur, sed pars illa quam impellit impellens vel percutiens : potest enim dupliciter hoc fieri, scilicet impulsu simplici, vel plaga. Et plagam quidem hic vocamus fortem ictum, sicut mallei, vel lapidis, vel alicujus talis. Cedit autem impellibilc quod est cedens impulsui secundum tantum superficiei secundum quantum tangitur ab impellente, et non secundum totam superficiem : talia autem secundum naturam aliquando mollificabilia sunt, sicut cera quae cedit levi tactui quando est mollis, et forti quando est dura : cera enim manente toto empipedo alio immoto transponitur in profundum sui in parte impulsa. Dura etiam secundum actum, licet secundum potentiam sint liquabilia vel molliilcabilia, sunt impulsiva per fortem ictum, sicut aes, et ferrum per percussionem fortem mallei. Est autem attendendum quod oportet quando cedit pars impulsa empipedi, non fiat fractio vel comminutio
in partibus : et ideo later non est pulsui cedens et impellibilis et caetera dura sicca : sed oportet quod sint per essentiam humida, si debent pulsui cedere, et mollia actu vel potentia vel liquabilia : sed si liquabilia, non nisi quando dura sunt cedentia pulsui actu vel potentia liquabilia ; quando enim sunt liquida, tunc circumstat impellens sicut aqua. Differt autem cedens pulsui a molli in hoc quod molle cedit levi cuilibet tactui : cedens autem pulsui aliquando est durum liquabile et mollificabile, quod non cedit in profundum sui, nisi per fortissimum ictum. Pulsui autem non cedentia per privationem ad pulsui cedentia sunt dicta : et illa aut sunt dura sicca valde terrestria, a quibus eductum est humidum, sicut later : sine fractura enim partium et comminutione non obedit later impellenti, ut in parte empipedi cedat. In profundum autem etiam sunt humida fluida, quemadmodum aqua : quoniam licet aqua obebiat pulsui, tamen non facit hoc ut cedat secundum partem suae superficiei in profundum, sed potius circa transponitur et circumstat tangens sive impellens, sicut diximus superius.