Ulterius. Videtur quod non baptizati baptizare non possint. Minus enim est sacramentum recipere quam sacramentum conferre. Sed non baptizati non possunt sacramentum aliquod recipere: quia, secundum dionysium, non sunt ad spirituales et hierarchicas actiones idonei. Ergo nec sacramentum baptismi conferre possunt.
Praeterea, si non baptizatus posset baptizare, et ipse baptismo indigeret, posset seipsum baptizare.
Sed hoc est impossibile: tum quia nulla res, secundum Augustinum, seipsam gignit ut sit; baptismus autem regeneratio quaedam est: tum quia non posset servari forma ecclesiae. Ergo non baptizatus baptizare non potest.
Sed contra est quod in littera dicitur, quod Romanus pontifex non hominem judicat qui baptizat, sed spiritum dei, quamvis Paganus sit qui baptizat. Sed Paganus non est baptizatus. Ergo non baptizatus potest baptizare.