CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De apprehensilibus et non apprehensibi tibiis.
Sunt enim apprchensibilia quaecumque quidem facile impelluntur in seipsa, et secundum totam superficiem empipedi conveniunt, et cedunt in profundum sui compressa : empipedi dico alternatim per totam dimensionem divisi per vacua multa, sicut spongia, et non transpositii alii quod est tangens, quod, inquam, tangens alterius sive alius est partis quam empipedum : tactum enim et tangens diversarum sunt partium et essentiarum : hoc enim modo alii circa transponit de aqua et non cedit in profundum empipedi, sed totam superficiem : talia enim sunt, ut diximus, spongia, et lana, et alia quae poris multis divisa sunt alternatim et mollis sunt substantiae. Si enim non haberent poros alternatim divisos, non cederent a longitudine in latitudinem, et a latitudine in fundum : sed cederent tantum secundum dispositionem pororum, et ad unam dimensionem ad aquam pori dispositi essent. Differunt autem haec a pulsui cedentibus et formabilibus : quia illa cedunt secundum partem empipedi, haec autem secundum totum : impulsus enim motus est violentus a movente quando non deficit movens mobili, sicut in septimo Physicorum dictum est . Talis autem motus fit in tactu : plaga vero secundum quod hic accipimus eam in his quae cedunt, fit in forti et magno motu : qui tamen magnus motus non est necessarius in apprehensibilibus vel formabilibus, sed in quibusdam quae cedunt pulsui tantum. Sunt enim apprehensibilia quae cumque habent poros multos vacuos connaturales ipsis,et possunt in ea vacua convenire quae sunt in ipsis. Dico autem vacua corpora sensibilia et crassa et non impleta : licet enim aere pleni sunt, tamen compressis poris in se potentibus convenire exit aer : et tunc cedit tota exterior superficies versus centrum corporis porosi. Interdum etiam pori non sunt vacui a sensibili corpore, sed sunt forte pleni aqua, sicut spongia madefacta: illius enim pori pleni sunt: sed quandoque pori sunt pleni corpore humido vel molliori quam sit corpus apprehensibile, non impedit illa plenitudo apprehensionem corporis illius, quin adhuc natum sit convenire in poros illos : quia oppressa spongia vel alio comprehensibili tale corpus exprimitur .: et tunc intra sui vacua recipitur, sicut patet quando clara movorumper spongiam subtiliatur: saepe enim imbibcndo et apprehendo spongiam clarum actualem amittit viscositatem, licet retineat adhuc viscositatem potentialem. Quaecumque autem po-
rosa sunt, et mollis et rarae substantiae, apprehensibilia sunt, quemadmodum spongia, et cera mollis, et caro : generatio enim horum est ex substantia rara et molli, et secundum materiam sunt ex terreo commixto cum humido, quod humidum calor dissolvit et evaporare facit, et in dissolutione ipsius et eductione poros plurimos reliquit : nec totum eduxit, sed secundum actum mollificandi ipsum in partibus terrestribus relinquit : totum tamen licet non eduxerit,dissolvit: et ideo totum est porosum, et tamen non durum : quia si dissolvendo eduxisset, totum dissolutum factum fuisset durissimum, sicut quidam lapides durissimi valde et nimium porosi et nigri, et ideo illi lapides non possunt cedere in sua vacua, et sunt inapprehensibiles. Quod autem talis sit generatio istorum corporum, patet in pasta, quae sic porosa efficitur calore ferventi, et panis exinde factus inapprehensibilis efficitur. Inapprehensibilia vero sunt quae non sunt nata convenire in sui ipsorum vacua : et hoc fit tribus de causis, scilicet quia non habent sic humida fluida : aut quia habent poros plenos duriori corpore, quod resistit compressioni : vel quia terrestre quod est inter poros induratum est, sicut in lapidibus porosis, de quibus fecimus mentionem. Ferrum enim inapprehensibile est, quia humido plenos habet poros indurato per ferrum. Lapis autem inapprehensibilis, quia per se durus, Latex autem sive aqua inapprehensibilis est, ideo quod poros non habet.