CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Dicemus autem post hoc de proprieta tibus homiomororum, quaecumque conveniunt eis manentibus quidem in esse et speciebus suis, non servantibus autem eamdem quantitatem nec figuram. Sunt autem haec scissio, portionatio, et divisio, in quibus pars separatur a toto : et ideo totum efficitur minus in quantitate et alterius figurae. Primum autem inter haec explicabimus scissibilia. Dicamus igitur scissibilia esse quaecumque in aptitudine nec plus valent dividi quam dividat actu suo dividens ipsa, sicut ligna, abiegna praecipue. Quaedam non scissibilia quae etiam divisionem dividentis non assequuntur, ut latet : dicitur enim res scindi quando satis plus dividitur extra se quam ex impetu et intentione dividentis : et in talibus divisio quae est passio divisi, praecedit divisionem quae est actus dividentis : cujus exemplum est, quod sit longitudo ligni abiegni decem pedum : et ego intendo scindere decimam longitudinis, et impetum facio proportio- nalem decimae : per talem impetum scinditur frequenter totum lignum : et talia procul dubio sunt recta et rara quaecumque aere plena sunt : illa enim directas habent rimas in longum, quae cum aperiuntur, raritas ligni et aeris juvant ultra ut totum lignum scindatur in duo.