Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mali sacramentum baptismi conferre non possint.
Sicut enim ad baptismum requiritur forma et materia, ita et minister. Sed si sit materia indebita vel forma, non erit baptismus. Ergo et similiter si sit minister indebitus. Sed mali non sunt debiti ministri: quia, sicut dicit Augustinus, justos oportet esse per quos baptizatur.
Ergo mali sacramentum conferre non possunt.
Praeterea, membrum aridum non participat aliquam actionem corporis. Sed baptizare est aliqua actio corporis mystici. Cum ergo mali sint quasi membrum aridum, carentes pinguedine caritatis et gratiae, videtur quod baptismum conferre non possint.
Sed contra sunt plures rationes in littera.