Ulterius. Videtur quod per eos non conferatur res sacramenti. Eccli. 34, 4: ab immundo quis mundabitur? sed peccator omnis est immundus.
Ergo ab eo nullus potest mundari. Cum ergo mundatio sit res sacramenti baptismi, videtur quod per malos res sacramenti non conferatur.
Praeterea, sacerdotes sunt medii inter deum et plebem, divina in sacris praebentes populo per doctrinam, et ea quae sunt populi repraesentantes deo per orationem. Sed orationes malorum sacerdotum non prosunt plebi: quia, secundum Gregorium in pastorali, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Ergo nec sacramenta per malos ministros data prosunt ad effectum salutis.
Sed contra est quod in littera dicitur: cum baptizat malus, illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros. Sed boni baptizando conferunt sacramentum et rem sacramenti.
Ergo et mali.