Ulterius. Videtur quod per meliorem ministrum baptismus datus majorem effectum habeat.
Multiplicata enim causa multiplicatur effectus. Sed baptismus ex opere operato gratiam confert: similiter etiam patet quod sancti homines ex opere operante gratiam alicui merentur. Ergo si opus operans baptizantis adjungatur cum efficacia baptismi, major gratia dabitur.
Praeterea, baptismus magis est ordinatus ad spiritualem salutem quam ad corporalem. Sed aliquis baptizatus a sancto homine, meritis et intercessione baptizantis quandoque salutem corporalem consequitur; quod non est ex opere operato; quia baptismus ad hoc efficaciam non habet; sicut patet de Constantino, quem silvester baptizavit. Ergo etiam quantum ad spiritualem salutem baptismus a bono ministratus potest ampliorem effectum spiritualis salutis habere.
Sed contra est quod in littera dicitur: non est melior baptismus qui per meliorem ministrum datur; sed per ministros dispares dei munus est aequale.