Ulterius. Videtur quod malus minister peccet baptizans. Quia, sicut Augustinus in littera dicit, justos oportet esse per quos baptizatur. Si ergo non sint justi cum baptizent, faciunt quod non oportet.
Ergo peccant.
Praeterea, eucharistiae sacramentum non est majoris efficaciae quam baptismi. Sed peccat sacerdos indigne accedens ad illud sacramentum, ut patet 1 corinth., 11. Ergo et peccat, si sit malus, baptizando.
Sed contra, ex officio habet quod baptizet.
Ergo exequendo suum ministerium non peccat.
Praeterea, ipse tenetur baptizare. Ergo si baptizando peccat, esset perplexus; quod non potest esse.