CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De inflammabilibus et non inflammabilibus.
Volentes autem nunc dicere de inflammabilibus. et non inflammabilibus, necesse est nos repetere de ustibilibus in communi, eo quod ustio causa sit inflammationis. Dicimus ergo ad principium redeuntes, quod ustibilia esse videntur quaecumque per ignem in cinerem possunt converti : conversionem autem in cinerem non patiuntur, nisi quaecumque sunt terrae, vel aquae et terrae simul : ideo talem conversionem non patiuntur ab igne, nisi quaecumque coagulata sunt a calido solo, aut a calido simul et a gelido : cuncta enim talia apparent manifeste ab igne esse tenta et victa. Si autem a gelido solo coagularentur, absque dubio non essent hoc modo ustibilia, sed potius essent liquabilia, quae ita cremari possent diu, quod evaporarent humidum, et relinqueretur aliquid modicum terreum. Si autem non essent coagulata, sed impinguata, non essent ustibilia, sed potius evaporativa : quia tota eorum substantia cederet in fumum, sicut jam ante diximus. Relinquitur ergo quod materia ustibilium sit coagulata calido solo, vel coagulata simul calido et frigido : licet enim talia ex. contrariis omnibus mixta sint, tamen calido ustivo agente in ipsa, educitur subtile aereum et aqueum, et relinquitur terreum discontinuum, et praedominatur quod abundat in omnibus prius habitis modis coagulativis. Sumimus enim hic ustibile generalius quam supra: quaecumque enim tenta sunt ab igne, a quibus per calidum ustivum educitur humidum, quo educto relinquitur terreum discontinuatum, dicimus haec ustibilia. Secundum quem modum lapis ustibilis est, quem tamen supra inustibilem dixeramus, eo quod ibi locuti sumus de ustibilibus secundum quod praestant ex pororum dispositionibus ingressum igni, et nutriunt ipsum ignem humore pingui qui est in poris eorum. Sic ergo generaliter sumpto ustibili pro eo quod tentum est igne ad sui terrestris discontinuationem, dicimus quod minime tenetur igne lapis qui dicitur carbunculus, quo insigillantur annuli nobilium regum : cum enim omni lapidi pretioso commune sit,quod sit ponderosus secundum sui quantitatem et resistens limae, ita quod lima ab eo nihil tollit, et quod est resistens igni, inter omnes pretiosos lapides, conveniunt haec maxime carbunculo : quia et ipse lapis lapidum est et gemma gemmarum, congregans in. se virtutes quasi omnium lapidum aliorum. Causa autem incombu-
stibilitatis suae absque dubio est clausio pororum ejus, et subtilissima retentio humidi ejus in sicco suo, ita quod educi per calidum non potest: et hoc est a virtute caelesti quae plurima est in lapide illo, sicut ostendi habet in scientia de Lapidibus : quia ad praesens sufficiunt ea quae dicta sunt de ipso. Ustibilium ergo modo isto quaedam sunt inflammabilia, et quaedam non sunt inflammabilia : et inflammabilium quaedam faciunt carbones, quaedam autem non. Dico autem illa esse flammabiilia sive inflammabilia,quaecumque valent ex se flammam praebere. Non inflammabilia autem, quaecumque ex se flammam praebere non possunt. Valent autem omnia illa flammam ex se praebere, quaecumque non sunt humida et sunt vaporativa : illa enim per se et ex se praebent flammam, sicut ligna multa, et ossa, et nuces, et amurca olei, et pili, et lauaret hujusmodi. Si autem sunt humida et vaporativa, sicut oleum,et pix, et cera, non flammant per se et ex se, sed potius ex luteo terrestri quod adjungitur : et haec quidem faciunt omnia talia humida, de quibus supra diximus quod corum vapor potest fumus vocari. Inflammabilium autem quaecumque non sunt humida, sed terrea sicca faciunt carbones, illa praecipue qnae plus habent de substantia terrae quam per fumum resolvatur ab eis. Quae enim sunt humida, sicut oleaginea, resolvuntur in toto per fumum : sed illa quae sunt terrestria sicca, non ita resolvuntur per fumum : sed multa materia terrestris perusta, et non omnino discontinuata resolvitur in carbones, et isti carbones sunt duplicis naturae: quidam enim fiunt per ignem ex ligno vel ossibus : et hoc dupliciter, scilicet quando exstinguuntur per aquam, vel quando ligna viridia incenduntur, et postea ignis terra coopertus exsiccat humidum in eis et perurit, sed non discontinua: et illi carbones magis durant in igne. Sunt autem alterius generis carbones, qui fiunt naturaliter in terra, quando videlicet aliqua terra humidum unctuosum et per calorem a materia terrae reflexum in ipsam, aduritur humidum unctuosum, et remanet terra nigra et gravis valde, et multum discontinuata., non tamen in foto cinis, et isti sunt carbones calidiorem habentes ignom, quos prae omnibus quaerunt fabri. Inveniuntur autem tales carbones in terra Germaniae et Galliae juxta Leodiensem civitatem.