CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio ad declarandum secundum quas proprietates homiomeri istae passiones accipiuntur et inveniuntur in ipso.
Si quis autem quaerat secundum quas proprietates et differentias homiomero- rum enumerata diversitas passionum accipitur, sciat quod tres sunt status homiomeri, scilicet secundum quod procedit ad esse ex componentibus ipsum, et secundum quod est in esse constitutum, et secundum quod praeter viam putrefactionis ab esse procedit. Secundum autem quod ad esse procedit, sic habet passiones quae sunt coagulatio, liquefactio, et incoagulatio et illiquabilitas, et madefactibilitas et immadefactibilas : potest enim attendi mixtum homiomerum secundum quod partium accipit adunationem perfectam vel imperfectam, vel partium dissolutionem. Si autem accipit perfectam, tunc est coagulatio, et hujusmodi oppositum est incoagulatio. Si autem est partium dissolutio quae attenditur in ipso, tunc est liquefactio, et hujus oppositum est illiquabilitas. Si autem est imperfecta partium coadunatio, tunc impeditur illa coagulatio per humidum : et hoc aut est naturale, aut innaturale quod infusum vocatur. Et siquidem est naturale, tunc illud vocatur mollificabile, cujus oppositum est immollificabile. Si autem infusum, tunc hoc est madefaetibile, et oppositum est iromadefactibile, et idem cum his irriguum, et non irriguum. Si autem debeant accipi passiones homiomeri jam constituti, tunc illae sunt ejus
secundum aliquid trium modorum, scilicet secundum quod est in quantitate et figura et salvatur in eis, et variatur situs in sursum vel deorsum in curvando vel dirigendo, figura naturali servata: aut secundum quod insunt omnino istae passiones secundum variationes suae figurae naturalis, sed non secundum variationem suae quantitatis : quia omnes retinet partes suas quantitativas, eo quod nihil dividatur ab ipso de partibus suis : aut conveniunt ei secundum mutationem et diminutionem suae quantitatis. Et siquidem primo modo sunt, lenta sunt et directiva : sunt enim quodammodo opposita id quod est frangibile et comminuibile,sicut supra diximus in explanatione ipsorum. Si autem secundam mutationem figurae hoc erit, vel ita quod exteriora cedent ad interiora, vel exteriora cedent extra seipsa. Et siquidem sic fit quod exteriora cedunt ad interiora, hoc variatur : quia aut fit hoc communiter impulsu magno et levi, aut levi tantum : quia alia materialia principia habent quae impelluntur gravi impulsu, et alia quae levi impulsu impelluntur : et quae tenent formam impellentis, ex aliis componuntur quam illa quae impelluntur tantum inprobandum per levem impulsum. Communiter ergo violento et levi impulsui cedentia, dicuntur cedentia pulsui : quae autem levi cedunt pulsui, et figurantur ad impellens, sunt formabilia : et quae simpliciter cedunt levi impulsui, sunt apprehensibilia. Si autem cedunt extra se secundum situm, hoc aut non potest fieri nisi tractu, quia motus non deficit mobili, aut ictu forti. et violento : et primo modo sunt fractiva, et secundo modo ductilia. Si vero proprietas accidit homiomero secundum diminutionem suae quantitatis, hoc iterum diversificatur : aut enim magis divisibile est quam dividatur, aut aeque divisibile ut dividitur, aut in parte aeque divisibile et in parte magis divisibile. Et primo quidem modo sunt scissibilia, et secundo modo portionafiva, et tertio et quarto divisiva. Causam autem privationis in se habent viscosa et filtrabilia : propter quod ponuntur cum illis sicut quodam modo opposita illorum. Si autem conveniunt proprietates istae homiomeris secundum exitum ab esse homiomeri praeter viam putrefactionis, tunc erit ille exitus necessario per viam combustionis, sicut nos
in antecedi ostendimus, et illa vaporantur per ustibilia et inflammabilia et vaporativa, cujus diversitatis ratio bene expedita est in explanatione istorum trium supra posita. Sufficiant ergo ista de proprietatibus passivorum in homiomeris in verentis.