Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Daemon in figura hominis apparens possit baptizare.
Dicit enim Augustinus super joan., quod talis est baptismus, qualis ille in cujus potestate datur. Si ergo diabolus baptizet invocando potestatem trinitatis, bonus est baptismus.
Praeterea, in baptizante non requiritur assimilatio ad deum per gratiam, quia etiam mali possunt baptizare; nec etiam assimilatio per characterem, quia etiam Pagani baptizare possunt.
Ergo sufficit assimilatio per naturam. Sed hoc est in Daemonibus. Ergo possunt baptizare.
Sed contra, ministri baptismi ad christum est aliqua conventio. Sed nulla est conventio christi ad diabolum, ut patet 2 corinth., 6. Ergo diabolus non potest conferre sacramentum baptismi.