CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae tractatus intentio, ei quod homiomera sunt omnia, ex humido ei sicco.
Est autem nostra intentio in hoc tractatu sequenti ostendere, quoniam passiones enumeratae non inveniuntur nisi in his quae sunt humida, aquea, et terrea, et tunc concludere quod ex his duobus constant omnia homiomera, et ex his cognoscitur natura eorum. Homiomera enim corpora differunt per passiones istas, et per istas differentias humidi et sicci, quae sunt qualitates tactus , ut dictum est : et differunt etiam passionibus aliorum sensibilium, ut saporibus, et odoribus, et coloribus: sed nos de istis in scientia de sensu ei sensibili prosequemur. Dico autem illa esse homiomera, quaecumque quidem in componentibus essentialibus habent partes dissimiles, sed in quantitativis partibus dividuntur per similia sibi, eo quod quaelibet pars quantitativa ipsorum nominatur nomine totius, et habet ipsius rationem : quaelibet enim pars cupri cuprum est, quaelibet pars carnis caro est : talia autem sunt in genere trium differentiarum, scilicet mineralia, et vegetabilia, et sensibilia. Mineralia homiomera sunt sicut aes, aurum, argentum, stannum, ferrum, et omnia lapidum genera, et alia similia istis, et illa etiam quae segregantur ab eis per divisionem quantitativarum partium ipsorum. Similiter homiomera sunt similes partes quae sunt in animalibus et plantis. In animalibus quidem, sicut carnes, ossa, nervus, cutis, extum, crines, pori, venae. Ex his enim similibus componuntur in animalibus partes dissimiles quae sunt a natura homiomeri, eo quod non dividuntur quantitative in partes recipientes naturam et rationem totius, quae sunt sicut vultus, pes, manus, et hujusmodi alia. Homiomera autem, in plantis sunt sicut lignum, cortex, folium, viae sive pori, et radix, et alia talia: licet haec in eo quod sunt metallica et vegetabilia et sensitiva, et ab alia et alia causa constent. Item quia licet caro, nervus, os, et lignum, et cortex, alias et alias causas habent quibus constant et terminantur, tamen humidum et aridum sunt prima
materia ex quibus fiunt omnia ista : ergo aqua et terra in omnibus procul dubio manifesti ssimas habent virtutes : et ipsa erit in eis causa diversitatis, et convenientiae secundum quod utrumque istorum vel alter alterum praedominans fuerit in modo ipsorum. Efficientia enim in omnibus sunt calidum et frigidum. Ista enim quae sunt humidum et siccum, constant per coadunationis et commixtionis aliquem modum, sive etiam per coagulationem ex illis activis quae sunt calidum et frigidum. Ex hoc igitur sic tunc dicimus illa corpora esse homiomera, quaecumque secundum abundantiam suae materiae dicuntur esse terrae vel species aquae, propter hoc quod abundat aqua in ipsis : vel quaecumque sunt communiter terrae et aquae. Corporum tamen ex his conditorum quaedam sunt mollia, et quaedam dura, et quaedam humida fluentia : et in antehabitis dictum est sufficienter quae illorum coagulata sunt, sive sint dura, sive mollia, sive etiam humida fluentia, etc.