Ulterius. Videtur quod bonus Angelus in figura hominis apparens, baptizare possit. Baptismus enim est actio hierarchica: quia est illuminatio et purgatio, secundum dionysium.
Sed Angeli exercent in nos hierarchicas actiones: quia purgant nos perficiunt, et illuminant.
Ergo possunt baptizare.
Praeterea, in actionibus hierarchicis ita est quod quamcumque actionem potest facere inferior, potest facere superior: sicut quidquid potest diaconus, potest sacerdos. Sed, secundum dionysium, quilibet Angelus est major summo sacerdote apud nos, qui ex eorum potestatis participatione Angelus dicitur, Malach. 2. Si ergo sacerdos homo potest baptizare multo fortius Angelus.
Sed contra, baptismus est actio militantis ecclesiae.
Sed Angeli non sunt neque actu neque potentia de ecclesia militante. Ergo baptizare non possunt.