CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quod omnia terrea vel aquea in quantum hujusmodi sunt frigida , nisi alienum habeant calorem : ei ideo frigiditas inter passivas virtutes quoad hoc est computanda.
Sciendum autem est ex praedictis, quod quaecumque homiomerorum sunt magis aquea, ad plurimum sunt frigida, nisi forte alienum habeant calorem , sicut alienum habent calorem lixivium, urina, et vinum, sicut infra ostendemus. Omnia autem quae in materia sunt terrea, secundum plurimum sunt calida, eo quod non generantur nisi calido terminante, sicut est calx, et cinis. Differunt tamen haec duo : quia calx non adeo perusta est ut cinis, neque calx relinquitur de materia habente multum aeris, quemadmodum cinis : propter quod cinis poros habet rectos amplos ctpatulos et subtilium partium valde, et ideo etiam humido adveniente non commiscetur, quia humidum effluit extra poros ejus : sed calx continuatur in caemento, quia poros habet strictos et tortos, et retinet in eis humidum ex quo fit commixtio et continuatio. Quia autem frigidum invenitur essentialiter in utroque materiali homiomerorem, scilicet in terreo et aqueo, ideo oportet nos ex hoc sumere, quod frigiditas est materialis qualitas quaedam, quemadmodum et humidum et aridum sunt materialia. Dico autem frigiditatem esse materiam quidem, non ex qua fit res, sed dispositionem materialem : sicut enim in praehabitis ostendimus, frigus non coagulat, neque impinguat, nisi coadiinando partos materiae, et non inducendo formam substantialem, et ideo ponitur inter materialia quoad hoc, sicut humidum et aridum, quae sunt materialia et passiva. De numero enim materialium et passivorum maxime sunt terra et aqua. Ambo autem ista corpora sunt terminata frigiditate. Ex quo etiam ulterius liquet, quoniam cuncta homiomera quae simpliciter in materia sunt plus vel terrea vel aquea, sunt per naturam materiae frigida, nisi alienam quam a materia habeant caliditatem, sicut fervens aqua essentialiter est frigida et actu calida. Simpliciter calida est aqua colata per cinerem, quia illa habet calorem qui effectus est in ipsa per cinerem. In cinere enim sicut in omnibus aliis ignitis, in quibus diu operatus est ignis vel calor, est caliditas, sed plus et minus secundum diversitatem operationis caloris in eis : propter quod etiam sicut supra determinavimus, animalia generantur in putrefactis : quia calidum naturale evaporans est ibi, quod facit constare humidum quod exhalat in corpus animalis : oportet enim quod in omnibus putrefactis sit calor alienus corrumpens calorem naturalem et proprium, sicut supra diximus. Habent autem calorem non essentialem materiae quaecumque sunt communia terrae et aquae : haec enim oportet constare et inspissari plurima caliditate in generatione sua quae elixavit ea, educendo humidum de terrestri : et licet illa caliditas aliena sit materia eorum, tamen est naturalis generatio, eo quod ipsa est impressio generantis in generato. Quaedam autem talium non de facili putrescunt, quemadmodum ea quae syntagmiam habent fortem, hoc est, compositionem duram valde :
quia in illis calidum propter clausuram pororum non expirat : et ideo humidum etiam manet intus : propter quod calidum eorum naturale non de facili est infrangibile, et humidum eorum difficiliter est siccabile : et ideo a putrefactione conservantur. Et haec est causa quod ossa diutius manent imputrefacta quam caro, et praecipue in aere frigido conservata. Rubescunt tamen ossa antiqua : eo quod calidum eorum nititur ad superficiem, et ibi colorat et inflat humidum attractum, quod dispergitur in superficie et colorat eam, eo quod propter soliditatem ossis exire non potest: et si qua ossa duriora sunt, diutius conservantur, sicut ebur, et dentes cetorum. Quae autem molliora sunt, citius putrescunt, sicut spondiles dorsi. Quaedam etiam humida cito putrescibilia, naturaliter sunt calida per calorem alienum suae materiae, sicut sanguis, et sperma, et medulla, et porus : quia in putrefactione etiam diu operatus est calor. Opus etiam sanguinis caro est, et similiter opus spermatis est individuum generatum, quorum utrumque est calidum a generante : sed ista non sunt humida : et ideo puto quod Aristoteles exemplum dedit de putrefactione : quia hoc est humidum, et per naturam materiae frigidum, calidum tamen calore caloris maturantis ipsum : de similibus autem simile est judicium. Si tamen aliquod putrefactum omnino esset egressum de natura, et exspirasset ab ipso totum calidum naturale, et generans ipsum, illud nullo modo esset calidum : quia in illo non esset aliquid relictum nisi materia ex qua fuit, quae semper est terra, vel aqua, vel. utrumque, et illa essentialiter non sunt nisi frigida : et ideo taliter egressa de natura, sunt frigida. Sunt tamen diversi Philosophi judicantes diversimode de talibus : quoniam quidam dicunt ea calida, et quidam frigida, quorum utrique perspiciunt ea secundum diversa. Qui enim dicunt putrefacta egressa de natura esse calida, perspiciunt quod duplex calor diu egit in ipsis, scilicet
alienus extra, et proprius egrediens deintus et educens humidum et dissolvens continuum. Qui autem dicunt ipsa esse frigida, perspiciunt materiam eorum , quod essentialiter est frigida, et non habet calidum alienum a generatione : quia hoc est egressum. Est autem veritas determinata de hoc, quod quando in natura sunt, tunc sunt calida : quia nihil determinat naturalia et agit operationes eorum, nisi calidum terminans ea proportionaliter humido naturaliter, sicut in principio hujus libri ostendimus . Quando autem omnino a natura separata sunt, tunc sunt frigida per essentialem materiae frigiditatem, et sunt secundum quid calida, scilicet in quantum impressio caloris est in eis, sicut in cinere qui fit ex lignis adustis. Omnia igitur ista in calido et frigido se habent sicut jam determinatum est. Est tamen adhuc in istis magna diversitas : quoniam licet omnia quorum materia est terra vel aqua, per essentiam illius materiae sint frigida, tamen frigidiora sunt per naturam materiae, quorum materia est aqua, quam quorum materia est terra : et hoc confingit propter hoc quod calido ignis plus contrariatur aqua quam terra : unde in quibus materia est terrea vel aerea, propter symbolum quod habet cum igne, sunt calidiora : terrea tamen per accidens possunt esse frigidissima et calidissima aliena caliditate et aliena frigiditate : illa enim quae magis sunt calida, et durius coagulata, ista recipiunt alienam frigiditatem vel alienam caliditatem in multis partibus suae spissitudinis, et fortiter tenent, et difficulter alterantur : et ideo talia aliquando maxime infrigidant quando sunt frigida , et aliquando maxime urunt quando calida sunt aliena caliditate, sicut aqua calidior est quam fumus, et lapis ignitus magis urit quam aqua fervens.